Feria IV - Hebd secunda
Tempus quadragesimæ
Léctio libri Ieremiæ prophétæ 18, 18-20
FRA •
L/F •
CMT
Dixerunt: « Venite, et cogitemus contra Ieremiam cogitationes; non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta. Venite, et percutiamus eum lingua et non attendamus ad universos sermones eius ».
Attende, Domine, ad me et audi vocem adversariorum meorum. Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animæ meæ? Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis.
Psalmus responsorius 31(30), 5-6, 14, 15-16
FRA •
L/F •
CMT
R/ Salvum me fac, Dómine, in misericórdia tua.
Educes me de laqueo, quem absconderunt mihi,
quoniam tu es fortitudo mea.
In manus tuas commendo spiritum meum;
redemisti me, Domine, Deus veritatis.
Quoniam audivi vituperationem multorum: horror in circuitu;
in eo dum convenirent simul adversum me,
auferre animam meam consiliati sunt.
Ego autem in te speravi, Domine;
dixi: « Deus meus es tu,
in manibus tuis sortes meæ ».
Eripe me de manu inimicorum meorum
et a persequentibus me.
Ego sum lux mundi, dicit Dóminus; qui séquitur me habébit lucem vitæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 20, 17-28
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Ascendens Iesus Hierosolymam assumpsit Duodecim discipulos secreto et ait illis in via: « Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget ».
Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
Qui dixit ei: « Quid vis? ».
Ait illi: « Dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo ».
Respondens autem Iesus dixit: « Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? ».
Dicunt ei: « Possumus ».
Ait illis: « Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo ».
Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus. Iesus autem vocavit eos ad se et ait: « Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos. Non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister; et, quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus; sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis ».