Dominica III
Tempus quadragesimæ - Anno B
In diebus illis:
Locutus est Deus cunctos sermones hos:
« Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.
Non habebis deos alienos coram me.
Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quæ sunt in cælo desuper et quæ in terra deorsum et quæ in aquis sub terra. Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me, et faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt præcepta mea.
Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
Memento, ut diem sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua; septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas. Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram et mare et omnia, quæ in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum.
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Non occides.
Non mœchaberis.
Non furtum facies.
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quæ illius sunt ».
vel brevior:
Léctio libri Exodi 20, 1-3.7-8.12-17
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Locutus est Deus cunctos sermones hos:
« Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.
Non habebis deos alienos coram me.
Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
Memento, ut diem sabbati sanctifices.
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Non occides.
Non mœchaberis.
Non furtum facies.
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quæ illius sunt ».
Psalmus responsorius 19(18), 8, 9, 10, 11
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dómine, verba vitæ ætérnæ habes.
Lex Domini immaculata, reficiens animam,
testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
Iustitiæ Domini rectæ, lætificantes corda,
præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
Timor Domini mundus, permanens in sæculum sæculi;
iudicia Domini vera, iusta omnia simul.
Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum,
et dulciora super mel et favum stillantem.
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 1, 22-25
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Iudæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt, nos autem prædicamus Christum crucifixum, Iudæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis, Iudæis atque Græcis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam; quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et, quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
Sic enim diléxit Deus mundum, ut Fílium suum unigénitum daret; omnis qui credit in eum habet vitam æternam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 2, 13-25
FRA •
L/F •
CMT
Prope erat Pascha Iudæorum, et ascendit Hierosolymam Iesus. Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes; et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit æs et mensas subvertit; et his, qui columbas vendebant, dixit: « Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis ». Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: « Zelus domus tuæ comedit me ».
Responderunt ergo Iudæi et dixerunt ei: « Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? ».
Respondit Iesus et dixit eis: « Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ».
Dixerunt ergo Iudæi: « Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud? ».
Ille autem dicebat de templo corporis sui. Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturæ et sermoni, quem dixit Iesus.
Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quæ faciebat. Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine.