Feria III - Hebd tertia
Tempus quadragesimæ
Léctio libri Daniélis prophétæ 3, 25.34-43
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Stans Azarias oravit sic aperiensque os suum in medio ignis ait:
« Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum, quibus dixisti quod multiplicares semen eorum sicut stellas cæli et sicut arenam, quæ est in litore maris.
Quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra; et non est in tempore hoc princeps et propheta et dux neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te, ut possimus invenire misericordiam.
Sed in anima contrita et spiritu humilitatis suscipiamur sicut in holocausto arietum et taurorum et sicut in milibus agnorum pinguium; sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, et perfice subsequentes te, quoniam non est confusio confidentibus in te.
Et nunc sequimur te in toto corde et timemus te et quærimus faciem tuam; ne confundas nos, sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiæ tuæ et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo, Domine ».
Psalmus responsorius 25(24), 4-5ab, 6-7bc, 8-9
FRA •
L/F •
CMT
R/ Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine.
Vias tuas, Domine, demonstra mihi
et semitas tuas edoce me.
Dirige me in veritate tua et doce me,
quia tu es Deus salutis meæ.
Reminiscere miserationum tuarum, Domine,
et misericordiarum tuarum, quoniam a sæculo sunt.
Secundum misericordiam tuam memento mei tu,
propter bonitatem tuam, Domine.
Dulcis et rectus Dominus,
propter hoc peccatores viam docebit;
diriget mansuetos in iudicio,
docebit mites vias suas.
Nunc ergo, dicit Dóminus, convertímini ad me in toto corde vestro, quia benígnus et miséricors sum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 18, 21-35
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Accedens Petrus dixit Iesu: « Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies? ».
Dicit illi Iesus: « Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies.
Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat decem milia talenta. Cum autem non haberet, unde redderet, iussit eum dominus venumdari et uxorem et filios et omnia, quæ habebat, et reddi. Procidens igitur servus ille adorabat eum dicens: «Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi». Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei.
Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: «Redde, quod debes!». Procidens igitur conservus eius rogabat eum dicens: «Patientiam habe in me, et reddam tibi». Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum.
Videntes autem conservi eius, quæ fiebant, contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia, quæ facta erant. Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi: «Serve nequam, omne debitum illud dimisi tibi, quoniam rogasti me; non oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?». Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ».