Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd tertia
Tempus quadragesimæ
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Osée prophétæ 6, 1-6 FRA  L/F  CMT
« Venite, et revertamur ad Dominum, quia ipse laceravit et sanabit nos, percussit et curabit nos. Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius. Sciamus sequamurque, ut cognoscamus Dominum. Quasi diluculum præparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, quasi imber serotinus irrigans terram ».
Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens. Propter hoc dolavi per prophetas, occidi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egredietur; quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.
Psalmus responsorius 51(50), 3-4, 18-19, 20-21a FRA  L/F  CMT
R/ Misericórdiam vólui, et non sacrifícium.
Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam;
et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea
et a peccato meo munda me.
 
Non enim sacrificio delectaris;
holocaustum, si offeram, non placebit.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus;
cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
 
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion,
ut ædificentur muri Ierusalem.
Tunc acceptabis sacrificium iustitiæ, oblationes et holocausta.
Hodie, nolite obduráre corda vestra, sed vocem Dómini audíte.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 18, 9-14 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Dixit Iesus ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros, parabolam istam:
« Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus. Pharisæus stans hæc apud se orabat: «Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus; ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium, quæ possideo». Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad cælum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: «Deus, propitius esto mihi peccatori».
Dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ».
Ad Offertorium