Dominica IV
Tempus quadragesimæ - Anno A
Léctio libri primi Samuélis 16, 1b.6-7.10-13a
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Dixit Dominus ad Samuelem: « Imple cornu tuum oleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem ».
Cumque ingressus esset, vidit Eliab et ait: « Absque dubio coram Domino est christus eius! ». Et dixit Dominus ad Samuelem: « Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturæ eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quæ parent, Dominus autem intuetur cor ».
Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele, et ait Samuel ad Isai: « Non elegit Dominus ex istis ». Dixitque Samuel ad Isai: « Numquid iam completi sunt filii? ». Qui respondit: « Adhuc reliquus est minimus et pascit oves ». Et ait Samuel ad Isai: « Mitte et adduc eum; nec enim discumbemus prius quam huc ille venerit ».
Misit ergo et adduxit eum; erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie. Et ait Dominus: « Surge, unge eum; ipse est enim ». Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum.
Psalmus responsorius 23(22), 1-3a, 3b-4, 5, 6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit.
Dominus pascit me, et nihil mihi deerit:
in pascuis virentibus me collocavit,
super aquas quietis eduxit me,
animam meam refecit.
Deduxit me super semitas iustitiæ propter nomen suum.
Nam et si ambulavero in valle umbræ mortis,
non timebo mala, quoniam tu mecum es.
Virga tua et baculus tuus
ipsa me consolata sunt.
Parasti in conspectu meo mensam
adversus eos, qui tribulant me;
impinguasti in oleo caput meum,
et calix meus redundat.
Etenim benignitas et misericordia subsequentur me
omnibus diebus vitæ meæ,
et inhabitabo in domo Domini
in longitudinem dierum.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 5, 8-14
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Eratis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate — fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate — probantes quid sit beneplacitum Domino; et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite; quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere; omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur, omne enim, quod manifestatur, lumen est.
Propter quod dicit: « Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus ».
Ego sum lux mundi, dicit Dóminus; qui séquitur me habébit lucem vitæ.
In illo tempore:
Præteriens Iesus vidit hominem cæcum a nativitate. Et interrogaverunt eum discipuli sui dicentes: « Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, ut cæcus nasceretur? ».
Respondit Iesus: « Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo. Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari. Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi ».
Hæc cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius et dixit ei: « Vade, lava in natatoria Siloæ! » — quod interpretatur Missus —. Abiit ergo et lavit et venit videns.
Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: « Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? »; alii dicebant: « Hic est! »; alii dicebant: « Nequaquam, sed similis est eius! ». Ille dicebat: « Ego sum! ».
Dicebant ergo ei: « Quomodo igitur aperti sunt oculi tibi? ».
Respondit ille: « Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi: «Vade ad Siloam et lava! «. Abii ergo et lavi et vidi ». Et dixerunt ei: « Ubi est ille? ». Ait: « Nescio ».
Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat. Erat autem sabbatum, in qua die lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius. Iterum ergo interrogabant et eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: « Lutum posuit super oculos meos, et lavi et video ».
Dicebant ergo ex pharisæis quidam: « Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit! »; alii autem dicebant: « Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? ». Et schisma erat in eis. Dicunt ergo cæco iterum: « Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos? ». Ille autem dixit: « Propheta est! ».
Non crediderunt ergo Iudæi de illo quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat. Et interrogaverunt eos dicentes: « Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? Quomodo ergo nunc videt? ». Responderunt ergo parentes eius et dixerunt: « Scimus quia hic est filius noster et quia cæcus natus est.
Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus; ipsum interrogate. Ætatem habet; ipse de se loquetur! ». Hæc dixerunt parentes eius, quia timebant Iudæos; iam enim conspiraverant Iudæi, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. Propterea parentes eius dixerunt: « Ætatem habet; ipsum interrogate! ».
Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: « Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est ». Respondit ergo ille: « Si peccator est nescio; unum scio quia, cæcus cum essem, modo video ». Dixerunt ergo illi: « Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos? ». Respondit eis: « Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? ».
Et maledixerunt ei et dixerunt: « Tu discipulus illius es, nos autem Moysis discipuli sumus. Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit ».
Respondit homo et dixit eis: « In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos! Scimus quia peccatores Deus non audit; sed, si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit. A sæculo non est auditum quia aperuit quis oculos cæci nati; nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam ».
Responderunt et dixerunt ei: « In peccatis tu natus es totus et tu doces nos? ». Et eiecerunt eum foras.
Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: « Tu credis in Filium hominis? ». Respondit ille et dixit: « Et quis est, Domine, ut credam in eum? ». Dixit ei Iesus: « Et vidisti eum; et, qui loquitur tecum, ipse est ». At ille ait: « Credo, Domine! »; et adoravit eum.
Et dixit Iesus: « In iudicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, videant, et, qui vident, cæci fiant ». Audierunt hæc ex pharisæis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: « Numquid et nos cæci sumus? ». Dixit eis Iesus: « Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: «Videmus!»; peccatum vestrum manet ».
vel brevior:
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 9, 1.6-9.13-17.34-38
FRA •
L/F
In illo tempore:
Præteriens Iesus vidit hominem cæcum a nativitate. Et exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius et dixit ei: « Vade, lava in natatoria Siloæ! » — quod interpretatur Missus —. Abiit ergo et lavit et venit videns.
Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: « Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? »; alii dicebant: « Hic est! »; alii dicebant: « Nequaquam, sed similis est eius! ». Ille dicebat: « Ego sum! ».
Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat. Erat autem sabbatum, in qua die lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius. Iterum ergo interrogabant et eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: « Lutum posuit super oculos meos, et lavi et video ».
Dicebant ergo ex pharisæis quidam: « Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit! »; alii autem dicebant: « Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? ». Et schisma erat in eis. Dicunt ergo cæco iterum: « Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos? ». Ille autem dixit: « Propheta est! ».
Responderunt et dixerunt ei: « In peccatis tu natus es totus et tu doces nos? ». Et eiecerunt eum foras.
Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: « Tu credis in Filium hominis? ». Respondit ille et dixit: « Et quis est, Domine, ut credam in eum? ». Dixit ei Iesus: « Et vidisti eum; et, qui loquitur tecum, ipse est ». At ille ait: « Credo, Domine! »; et adoravit eum.