Dominica IV
Tempus quadragesimæ - Anno B
Léctio libri secúndi Paralipómenon 36, 14-16.19-23
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Universi principes sacerdotum et populus multiplicaverunt prævaricationes suas iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini, quam sanctificaverat in Ierusalem. Mittebat autem Dominus, Deus patrum suorum, ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et cotidie commonens, eo quod parceret populo et habitaculo suo. At illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones eius illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum eius, et esset nulla curatio.
Incenderunt hostes domum Dei destruxeruntque murum Ierusalem, universa palatia combusserunt et, quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt. Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis eius, donec imperaret rex Persarum, ut compleretur sermo Domini ex ore Ieremiæ: donec terra acciperet sabbata sua, cunctis diebus devastationis egit sabbatum, usque dum complerentur septuaginta anni.
Anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini, quem locutus fuerat per os Ieremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui iussit prædicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens: « Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus, Deus cæli, et ipse præcepit mihi, ut ædificarem ei domum in Ierusalem, quæ est in Iudæa. Quis ex vobis est de omni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat ».
Psalmus responsorius 137(136), 1-2, 3, 4-5, 6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Adhærat lingua mea fáucibus meis, si non memínero tui.
Super flumina Babylonis,
illic sedimus et flevimus,
cum recordaremur Sion.
In salicibus in medio eius
suspendimus citharas nostras.
Quia illic rogaverunt nos,
qui captivos duxerunt nos,
verba cantionum,
et, qui affligebant nos, lætitiam:
« Cantate nobis de canticis Sion ».
Quomodo cantabimus canticum Domini
in terra aliena?
Si oblitus fuero tui, Ierusalem,
oblivioni detur dextera mea.
Adhæreat lingua mea faucibus meis,
si non meminero tui,
si non præposuero Ierusalem
in capite lætitiæ meæ.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 2, 4-10
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Deus, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo — gratia estis salvati — et conresuscitavit et consedere fecit in cælestibus in Christo Iesu, ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ in bonitate super nos in Christo Iesu.
Gratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum est: non ex operibus, ut ne quis glorietur. Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quæ præparavit Deus, ut in illis ambulemus.
Sic enim diléxit Deus mundum, ut Fílium suum unigénitum daret; omnis qui credit in eum habet vitam æternam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 3, 14-21
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus Nicodemo:
« Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam æternam ».
Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei.
Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera. Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius; qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta.