Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica V
Tempus quadragesimæ - Anno A
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Ezechiélis prophétæ 37, 12-14 FRA  L/F  CMT
Hæc dicit Dominus Deus:
« Ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulcris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israel; et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulcra vestra et eduxero vos de tumulis vestris, populus meus. Et dabo spiritum meum in vobis, et vivetis, et collocabo vos super humum vestram, et scietis quia ego Dominus. Locutus sum et facio », ait Dominus Deus.
Psalmus responsorius 130(129), 1-2, 3-4, 5-7a, 7bc-8 FRA  L/F  CMT
R/ Apud Dóminum misericórdia, et copiósa apud eum redémptio.
De profundis clamavi ad te, Domine;
Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendentes
in vocem deprecationis meæ.
 
Si iniquitates observaveris, Domine,
Domine, quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est,
ut timeamus te.
 
Sustinui te, Domine,
sustinuit anima mea in verbo eius;
speravit anima mea in Domino.
Magis quam custodes auroram.
speret Israel in Domino.
 
Quia apud Dominum misericordia,
et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israel
ex omnibus iniquitatibus eius.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 8, 8-11 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem in carne non estis sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius. Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam. Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis.
Ego sum resurréctio et vita, dicit Dóminus; qui crédit in me non moriétur in ætérnum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 11, 1-45 vel brevior  FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Erat quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis eius. Maria autem erat, quæ unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: « Domine, ecce, quem amas, infirmatur ». Audiens autem Iesus dixit: « Infirmitas hæc non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam ».
Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius et Lazarum.
Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus; deinde post hoc dicit discipulis: « Eamus in Iudæam iterum ».
Dicunt ei discipuli: « Rabbi, nunc quærebant te Iudæi lapidare, et iterum vadis illuc? ».
Respondit Iesus: « Nonne duodecim horæ sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt; si quis autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo ».
Hæc ait et post hoc dicit eis: « Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum ».
Dixerunt ergo ei discipuli: « Domine, si dormit, salvus erit ». Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: « Lazarus mortuus est, et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum ».
Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: « Eamus et nos, ut moriamur cum eo! ».
Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem. Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim. Multi autem ex Iudæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre.
Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. Dixit ergo Martha ad Iesum: « Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus! Sed et nunc scio quia, quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus ».
Dicit illi Iesus: « Resurget frater tuus ».
Dicit ei Martha: « Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die ».
Dixit ei Iesus: « Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet; et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc? ».
Ait illi: « Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti ».
Et cum hæc dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: « Magister adest et vocat te ». Illa autem ut audivit, surrexit cito et venit ad eum; nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. Iudæi igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam putantes: « Vadit ad monumentum, ut ploret ibi ».
Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: « Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus! ».
Iesus ergo, ut vidit eam plorantem et Iudæos, qui venerant cum ea, plorantes, fremuit spiritu et turbavit seipsum et dixit: « Ubi posuistis eum? ».
Dicunt ei: « Domine, veni et vide ». Lacrimatus est Iesus. Dicebant ergo Iudæi: « Ecce quomodo amabat eum! ». Quidam autem dixerunt ex ipsis: « Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci, facere, ut et hic non moreretur? ».
Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
Ait Iesus: « Tollite lapidem! ».
Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: « Domine, iam fœtet; quatriduanus enim est! ».
Dicit ei Iesus: « Nonne dixi tibi quoniam, si credideris, videbis gloriam Dei? ». Tulerunt ergo lapidem.
Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: « Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti ». Et hæc cum dixisset, voce magna clamavit: « Lazare, veni foras! ». Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: « Solvite eum et sinite eum abire ».
Multi ergo ex Iudæis, qui venerant ad Mariam et viderant, quæ fecit, crediderunt in eum.
vel brevior :
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 11, 3-7.17.20-27.33b-45 FRA  L/F
In illo tempore:
Miserunt sorores Lazari ad Iesum dicentes: « Domine, ecce, quem amas, infirmatur ». Audiens autem Iesus dixit: « Infirmitas hæc non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam ».
Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius et Lazarum.
Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus; deinde post hoc dicit discipulis: « Eamus in Iudæam iterum ».
Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem.
Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. Dixit ergo Martha ad Iesum: « Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus! Sed et nunc scio quia, quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus ».
Dicit illi Iesus: « Resurget frater tuus ».
Dicit ei Martha: « Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die ».
Dixit ei Iesus: « Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet; et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc? ».
Ait illi: « Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti ».
Iesus ergo fremuit spiritu et turbavit seipsum et dixit: « Ubi posuistis eum? ».

Credo