Dominica V
Tempus quadragesimæ - Anno B
Léctio libri Ieremiæ prophétæ 31, 31-34
FRA •
L/F •
CMT
« Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Iudæ pactum novum; non secundum pactum, quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Ægypti, pactum, quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.
Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. Et non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum dicens: “Cognosce Dominum”; omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus, quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non memorabor amplius ».
Psalmus responsorius 51(50), 3-4.12-13.14-15
FRA •
L/F •
CMT
R/ Cor mundum crea in me, Deus.
Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam;
et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea
et a peccato meo munda me.
Cor mundum crea in me, Deus,
et spiritum firmum innova in visceribus meis.
Ne proicias me a facie tua
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi lætitiam salutaris tui
et spiritu promptissimo confirma me.
Docebo iniquos vias tuas,
et impii ad te convertentur.
Léctio Epístolæ ad Hebræos 5, 7-9
FRA •
L/F •
CMT
Christus in diebus carnis suæ, preces supplicationesque ad eum, qui possit salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia, et quidem cum esset Filius, didicit ex his, quæ passus est, obœdientiam; et, consummatus, factus est omnibus obœdientibus sibi auctor salutis æternæ.
Si quis mihi minístrat, me sequátur, dicit Dóminus; et ubi sum ego, illic et miníster meus erit.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 12, 20-33
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Erant Græci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo; hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum dicentes: « Domine, volumus Iesum videre ». Venit Philippus et dicit Andreæ; venit Andreas et Philippus et dicunt Iesu. Iesus autem respondet eis dicens:
« Venit hora, ut glorificetur Filius hominis. Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdit eam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodiet eam. Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater.
Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc. Pater, glorifica tuum nomen! ».
Venit ergo vox de cælo: « Et glorificavi et iterum glorificabo ». Turba ergo, quæ stabat et audierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: « Angelus ei locutus est ». Respondit Iesus et dixit: « Non propter me vox hæc facta est sed propter vos. Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras; et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum ».
Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus.