Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica V
Tempus quadragesimæ - Anno C
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Isaíæ prophétæ 43, 16-21 FRA  L/F  CMT
Hæc dicit Dominus, qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam; qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum; simul iacuerunt nec resurgent, contriti sunt quasi linum et exstincti sunt.
« Ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini: ecce ego facio nova, et nunc orientur: nonne cognoscitis ea? Utique ponam in deserto viam et in invio flumina.
Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones, quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo. Populum istum formavi mihi; laudem meam narrabunt ».
Psalmus responsorius 126(125), 1-2ab, 2cd-3, 4-5, 6 FRA  L/F  CMT
R/ Magnificávit Dóminus fácere nobiscum; facti sumus lætántes.
In convertendo Dominus captivitatem Sion,
facti sumus quasi somniantes.
Tunc repletum est gaudio os nostrum,
et lingua nostra exsultatione.
 
Tunc dicebant inter gentes:
« Magnificavit Dominus facere cum eis ».
Magnificavit Dominus facere nobiscum;
facti sumus lætantes.
 
Converte, Domine, captivitatem nostram,
sicut torrentes in austro.
Qui seminant in lacrimis,
in exsultatione metent.
 
Euntes ibant et flebant
semen spargendum portantes;
venientes autem venient in exsultatione
portantes manipulos suos.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Philippénses 3, 8-14 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiæ Christi Iesu Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ per fidem est Christi, quæ ex Deo est iustitia in fide; ad cognoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et communionem passionum illius, conformans me morti eius, si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis.
Non quod iam acceperim aut iam perfectus sim; persequor autem si umquam comprehendam, sicut et comprehensus sum a Christo Iesu. Fratres, ego me non arbitror comprehendisse; unum autem: quæ quidem retro sunt, obliviscens, ad ea vero, quæ ante sunt, extendens me ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Iesu.
Nunc ergo, dicit Dóminus, convertímini ad me in toto corde vestro, quia benígnus et miséricors sum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 8, 1-11 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Perrexit Iesus in montem Oliveti. Diluculo autem iterum venit in templum, et omnis populus veniebat ad eum, et sedens docebat eos.
Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio et dicunt ei: « Magister, hæc mulier manifesto deprehensa est in adulterio. In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis? ». Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum.
Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra. Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: « Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat »; et iterum se inclinans scribebat in terra. Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans.
Erigens autem se Iesus dixit ei: « Mulier, ubi sunt? Nemo te condemnavit? ».
Quæ dixit: « Nemo, Domine ».
Dixit autem Iesus: « Nec ego te condemno; vade et amplius iam noli peccare ».
Credo
Missa ad libitum FRA 
Quæ adhiberi potest quavis die huius hebdomadæ præsertim annis B et C.
Léctio libri secundi Regum 4, 18b-21.32-37 FRA  CMT
Cum esset quædam dies, et egressus esset filius Sunamitidis ad patrem suum, ad messores, ait patri suo: « Caput meum, caput meum! ». At ille dixit servo: « Tolle et duc eum ad matrem suam ». Qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est. Ascendit autem et collocavit eum super lectulum hominis Dei et clausit ostium.
Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius; ingressusque clausit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum. Et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri. At ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum, et sternutavit puer septies aperuitque oculos.
Et ille vocavit Giezi et dixit ei: « Voca Sunamitin hanc ». Quæ vocata ingressa est ad eum. Qui ait: « Tolle filium tuum ». Venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super terram; tulitque filium suum et egressa est.
Psalmus responsorius 17(16), 1, 6-7, 8.15 FRA  CMT
R/ Satiábor, cum evigilávero, conspéctu tuo, Dómine.
Exaudi, Domine, iustitiam meam,
intende deprecationem meam.
Auribus percipe orationem meam,
non in labiis dolosis.
 
Ego ad te clamavi, quoniam exaudis me, Deus;
inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea.
Mirifica misericordias tuas,
qui salvos facis ab insurgentibus sperantes in dextera tua.
 
Custodi me ut pupillam oculi,
sub umbra alarum tuarum protege me
Ego autem in iustitia videbo faciem tuam,
satiabor, cum evigilavero, conspectu tuo.
Ego sum resurréctio et vita, dicit Dóminus; qui crédit in me non moriétur in ætérnum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 11, 1-45 FRA 
In illo tempore:
Erat quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis eius. Maria autem erat, quæ unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: « Domine, ecce, quem amas, infirmatur ». Audiens autem Iesus dixit: « Infirmitas hæc non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam ».
Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius et Lazarum.
Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus; deinde post hoc dicit discipulis: « Eamus in Iudæam iterum ».
Dicunt ei discipuli: « Rabbi, nunc quærebant te Iudæi lapidare, et iterum vadis illuc? ».
Respondit Iesus: « Nonne duodecim horæ sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt; si quis autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo ».
Hæc ait et post hoc dicit eis: « Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum ».
Dixerunt ergo ei discipuli: « Domine, si dormit, salvus erit ». Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: « Lazarus mortuus est, et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum ».
Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: « Eamus et nos, ut moriamur cum eo! ».
Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem. Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim. Multi autem ex Iudæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre.
Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. Dixit ergo Martha ad Iesum: « Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus! Sed et nunc scio quia, quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus ».
Dicit illi Iesus: « Resurget frater tuus ».
Dicit ei Martha: « Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die ».
Dixit ei Iesus: « Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet; et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc? ».
Ait illi: « Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti ».
Et cum hæc dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: « Magister adest et vocat te ». Illa autem ut audivit, surrexit cito et venit ad eum; nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. Iudæi igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam putantes: « Vadit ad monumentum, ut ploret ibi ».
Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: « Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus! ».
Iesus ergo, ut vidit eam plorantem et Iudæos, qui venerant cum ea, plorantes, fremuit spiritu et turbavit seipsum et dixit: « Ubi posuistis eum? ».
Dicunt ei: « Domine, veni et vide ». Lacrimatus est Iesus. Dicebant ergo Iudæi: « Ecce quomodo amabat eum! ». Quidam autem dixerunt ex ipsis: « Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci, facere, ut et hic non moreretur? ».
Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
Ait Iesus: « Tollite lapidem! ».
Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: « Domine, iam fœtet; quatriduanus enim est! ».
Dicit ei Iesus: « Nonne dixi tibi quoniam, si credideris, videbis gloriam Dei? ». Tulerunt ergo lapidem.
Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: « Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti ». Et hæc cum dixisset, voce magna clamavit: « Lazare, veni foras! ». Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: « Solvite eum et sinite eum abire ».
Multi ergo ex Iudæis, qui venerant ad Mariam et viderant, quæ fecit, crediderunt in eum.
Ad Offertorium