Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd quinta
Tempus quadragesimæ
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Génesis 17, 3-9 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Cecidit Abram pronus in faciem. Dixitque ei Deus:
« Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum gentium, nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te. Faciamque te crescere vehementissime et ponam te in gentes; regesque ex te egredientur.
Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis fœdere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te. Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam; eroque Deus eorum ».
Dixit iterum Deus ad Abraham: « Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis ».
Psalmus responsorius 105(104), 4-5, 6-7, 8-9 FRA  L/F  CMT
R/ Memor fuit Dóminus in sæculum testaménti sui.
Quærite Dominum et potentiam eius,
quærite faciem eius semper.
Mementote mirabilium eius, quæ fecit,
prodigia eius et iudicia oris eius.
 
Semen Abraham, servi eius,
filii Iacob, electi eius.
Ipse Dominus Deus noster;
in universa terra iudicia eius.
 
Memor fuit in sæculum testamenti sui,
verbi, quod mandavit in mille generationes,
quod disposuit cum Abraham,
et iuramenti sui ad Isaac.
Hodie, nolíte obduráre corda vestra, sed vocem Dómini audíte.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 8, 51-59 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Dixit Iesus Iudæis:
« Amen, amen dico vobis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum ».
Dixerunt ergo ei Iudæi: « Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est et prophetæ, et tu dicis: «Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum». Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Et prophetæ mortui sunt! Quem teipsum facis? ».
Respondit Iesus: « Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est; est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis: «Deus noster est!», et non cognovistis eum. Ego autem novi eum. Et si dixero: Non scio eum, ero similis vobis, mendax; sed scio eum et sermonem eius servo.
Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum; et vidit et gavisus est ».
Dixerunt ergo Iudæi ad eum: « Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? ».
Dixit eis Iesus: « Amen, amen dico vobis: Antequam Abraham fieret, ego sum ».
Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum; Iesus autem abscondit se et exivit de templo.
Ad Offertorium