Feria IV - Hebd quinta
Tempus quadragesimæ
Léctio libri Daniélis prophétæ 3, 14-20.91-92.95
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Ait Nabuchodonosor rex: « Verene, Sedrac, Misac et Abdenago, deos meos non colitis et statuam auream, quam constitui, non adoratis? Numquid estis nunc parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, psalterii et symphoniæ omnisque generis musicorum, prosternere vos et adorare statuam, quam feci? Quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis; et quis est deus, qui eripiat vos de manu mea? ».
Respondentes Sedrac, Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor: « Non oportet nos de hac re respondere tibi: Si enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manu tua, rex, liberabit. Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus et statuam auream, quam erexisti, non adoramus ».
Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sedrac, Misac et Abdenago; et respondens præcepit, ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat; et viris fortissimis de exercitu suo iussit, ut ligarent Sedrac, Misac et Abdenago et mitterent eos in fornacem ignis ardentis.
Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit et surrexit propere; respondens ait optimatibus suis: « Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos?”.
Qui respondentes dixerunt regi: « Vere, rex ».
Respondit et ait: « Ecce ego video viros quattuor solutos et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio deorum ».
Et erumpens Nabuchodonosor ait: « Benedictus Deus eorum, Sedrac, Misac et Abdenago, qui misit angelum suum et eruit servos suos, qui crediderunt in eo, et verbum regis immutaverunt et tradiderunt corpora sua, ne servirent et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo ».
Psalmus responsorius : Liber Daniélis prophétæ 3, 52, 53, 54, 55, 56
FRA •
L/F •
CMT
R/ Et laudábilis et superexaltátus in sæcula.
Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum.
R/ Et laudábilis et superexaltátus in sæcula.
Benedictus es in templo sanctæ gloriæ tuæ.
R/ Et laudábilis et superexaltátus in sæcula.
Benedictus es in throno regni tui.
R/ Et laudábilis et superexaltátus in sæcula.
Benedictus es, qui intueris abyssos sedens super cherubim.
R/ Et laudábilis et superexaltátus in sæcula.
Benedictus es in firmamento cæli.
R/ Et laudábilis et superexaltátus in sæcula.
Beáti qui in corde bono et óptimo verbum Dei rétinent, et fructum áfferunt in patiéntia.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 8, 31-42
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Dicebat Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudæos: « Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei estis et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos ».
Responderunt ei: « Semen Abrahæ sumus et nemini servivimus umquam! Quomodo tu dicis: «Liberi fietis»? ».
Respondit eis Iesus: « Amen, amen dico vobis: Omnis, qui facit peccatum, servus est peccati. Servus autem non manet in domo in æternum; filius manet in æternum. Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Scio quia semen Abrahæ estis; sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. Ego, quæ vidi apud Patrem, loquor; et vos ergo, quæ audivistis a patre, facitis ».
Responderunt et dixerunt ei: « Pater noster Abraham est ».
Dicit eis Iesus: « Si filii Abrahæ essetis, opera Abrahæ faceretis. Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo; hoc Abraham non fecit. Vos facitis opera patris vestri ».
Dixerunt itaque ei: « Nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus Deum! ».
Dixit eis Iesus: « Si Deus pater vester esset, diligeretis me; ego enim ex Deo processi et veni; neque enim a meipso veni, sed ille me misit ».