Feria sexta Cinerum
Léctio libri Isaíæ prophétæ 58, 1-9a
FRA •
L/F •
CMT
Hæc dicit Dominus:
« Clama fortiter, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam et annuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum. Me etenim de die in diem quærunt et scire vias meas volunt, quasi gens, quæ iustitiam fecerit et iudicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me iudicia iustitiæ, appropinquare Deum volunt.
« Quare ieiunavimus, et non aspexisti, humiliavimus animam nostram, et nescisti? ».
Ecce, in die ieiunii vestri agitis negotia et omnes operarios vestros opprimitis. Ecce, ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie. Nolite ieiunare sicut hodie, ut audiatur in excelso clamor vester.
Numquid tale est ieiunium, quod elegi, dies, quo homo affligit animam suam? Numquid contorquere quasi iuncum caput suum et saccum et cinerem sternere? Numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino?
Nonne hoc est ieiunium, quod elegi: dissolvere vincula iniqua, solvere funes iugi, dimittere eos, qui confracti sunt, liberos, et omne iugum dirumpere? Nonne frangere esurienti panem tuum, et egenos, vagos inducere in domum? Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris.
Tunc erumpet quasi aurora lumen tuum, et sanatio tua citius orietur; et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: « Ecce adsum » ».
Psalmus responsorius 51(50), 3-4, 5-6a, 18-19
FRA •
L/F •
CMT
R/ Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam;
et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea
et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,
et peccatum meum contra me est semper.
Tibi, tibi soli peccavi et malum coram te feci.
Non enim sacrificio delectaris;
holocaustum, si offeram, non placebit.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus;
cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
Quærite bonum, non malum, ut vivátis, ut sit Dóminus vobíscum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 9, 14-15
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Accedunt ad Iesum discipuli Ioannis dicentes: « Quare nos et pharisæi ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? ».
Et ait illis Iesus: « Numquid possunt convivæ nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt ».