Dominica X
Tempus « per annum » - Anno B
[Postquam comedit Adam de ligno,] vocavit eum Dominus Deus et dixit ei: « Ubi es? ».
Qui ait: « Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me ».
Cui dixit: « Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi præceperam, ne comederes, comedisti? ».
Dixitque Adam: « Mulier, quam dedisti sociam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comedi ».
Et dixit Dominus Deus ad mulierem: « Quid hoc fecisti? ».
Quæ respondit: « Serpens decepit me, et comedi ».
Et ait Dominus Deus ad serpentem: « Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia pecora et omnes bestias agri! Super pectus tuum gradieris et pulverem comedes cunctis diebus vitæ tuæ. Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; ipsum conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum eius ».
Psalmus responsorius 130(129), 1-2, 3-4, 5-7a, 7bc-8
FRA •
L/F •
CMT
R/ Apud Dóminum misericórdia, et copiósa apud eum redémptio.
De profundis clamavi ad te, Domine;
Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendentes
in vocem deprecationis meæ.
Si iniquitates observaveris, Domine,
Domine, quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est,
ut timeamus te.
Sustinui te, Domine,
sustinuit anima mea in verbo eius;
speravit anima mea in Domino.
Magis quam custodes auroram.
speret Israel in Domino.
Quia apud Dominum misericordia,
et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israel
ex omnibus iniquitatibus eius.
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 4, 13 - 5, 1
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Habentes eundem spiritum fidei, sicut scriptum est: « Credidi, propter quod locutus sum », et nos credimus, propter quod et loquimur, scientes quoniam, qui suscitavit Dominum Iesum, et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum. Omnia enim propter vos, ut gratia abundans per multos gratiarum actionem abundare faciat in gloriam Dei.
Propter quod non deficimus, sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpitur, tamen is, qui intus est, noster renovatur de die in diem. Id enim, quod in præsenti est, leve tribulationis nostræ supra modum in sublimitatem æternum gloriæ pondus operatur nobis, non contemplantibus nobis, quæ videntur, sed quæ non videntur; quæ enim videntur, temporalia sunt, quæ autem non videntur, æterna sunt.
Scimus enim quoniam, si terrestris domus nostra huius tabernaculi dissolvatur, ædificationem ex Deo habemus domum non manufactam, æternam in cælis.
Allelúia
Nunc prínceps huius mundi eiciétur foras, dicit Dóminus; et ego, si exaltátus fúero a terra, ómnes traham ad meípsum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 3, 20-35
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Venit Iesus cum discipulis suis ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: « In furorem versus est ».
Et scribæ, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: « Beelzebul habet » et: « In principe dæmonum eicit dæmonia ».
Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: « Quomodo potest Satanas Satanam eicere? Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud; et si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare. Et si Satanas consurrexit in semetipsum et dispertitus est, non potest stare, sed finem habet. Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet.
Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiæ, quibus blasphemaverint; qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in æternum, sed reus est æterni delicti ». Quoniam dicebant: « Spiritum immundum habet ».
Et venit mater eius et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum. Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: « Ecce mater tua et fratres tui et sorores tuæ foris quærunt te ».
Et respondens eis ait: « Quæ est mater mea et fratres mei? ». Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: « Ecce mater mea et fratres mei. Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est ».