Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica X
Tempus « per annum » - Anno C
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri primi Regum 17, 17-24 FRA • L/F • CMT
In diebus illis:
Ægrotavit filius mulieris matris familiæ; et erat languor fortis nimis, ita ut non remaneret in eo halitus. Dixit ergo ad Eliam: « Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meæ, et interficeres filium meum? ».
Et ait ad eam: « Da mihi filium tuum ». Tulitque eum de sinu illius et portavit in cenaculum, ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum; clamavitque ad Dominum et dixit: « Domine Deus meus, etiamne viduam, apud quam ego ut hospes habito, afflixisti, ut interficeres filium eius? ». Et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus et clamavit ad Dominum et ait: « Domine Deus meus, revertatur, oro, anima pueri huius in viscera eius ».
Et exaudivit Dominus vocem Eliæ, et reversa est anima pueri intra eum, et revixit. Tulitque Elias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suæ et ait illi: « En vivit filius tuus ».
Dixitque mulier ad Eliam: « Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est ».
Psalmus responsorius 30(29), 2.4, 5-6, 11-12a.13b FRA • L/F • CMT
R/ Exaltábo te, Dómine, quóniam extraxísti me.
Exaltabo te, Domine, quoniam extraxisti me
nec delectasti inimicos meos super me.
Domine, eduxisti ab inferno animam meam,
vivificasti me, ut non descenderem in lacum.
 
Psallite Domino, sancti eius,
et confitemini memoriæ sanctitatis eius.
Quoniam ad momentum indignatio eius,
et per vitam voluntas eius.
Ad vesperum demoratur fletus,
ad matutinum lætitia.
 
Audivit Dominus et misertus est mei,
Dominus factus est adiutor meus.
Convertisti planctum meum in choros mihi,
Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Gálatas 1, 11-19 FRA • L/F • CMT
Notum vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem; neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi.
Audistis enim conversationem meam aliquando in Iudaismo, quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei et expugnabam illam; et proficiebam in Iudaismo supra multos coætaneos in genere meo, abundantius æmulator exsistens paternarum mearum traditionum.
Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meæ et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non contuli cum carne et sanguine neque ascendi Hierosolymam ad antecessores meos apostolos; sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum. Deinde post annos tres, ascendi Hierosolymam videre Cepham et mansi apud eum diebus quindecim; alium autem apostolorum non vidi, nisi Iacobum fratrem Domini.
Allelúia
Prophéta magnus surréxit in nobis, et Deus visitávit plebem suam.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam 7, 11-17 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Ivit Iesus in civitatem, quæ vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa. Cum autem appropinquaret portæ civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suæ; et hæc vidua erat, et turba civitatis multa cum illa.
Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super ea dixit illi: « Noli flere! ». Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: « Adulescens, tibi dico: Surge! ». Et resedit, qui erat mortuus, et cœpit loqui; et dedit illum matri suæ.
Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: « Propheta magnus surrexit in nobis » et: « Deus visitavit plebem suam ». Et exiit hic sermo in universam Iudæam de eo et omnem circa regionem.
Credo