Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd X
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 1, 1-7 FRA  L/F  CMT
Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timotheus frater Ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, cum sanctis omnibus, qui sunt in universa Achaia: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo; quoniam, sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat et consolatio nostra.
Sive autem tribulamur, pro vestra exhortatione et salute; sive exhortamur, pro vestra exhortatione, quæ operatur in tolerantia earundem passionum, quas et nos patimur. Et spes nostra firma pro vobis, scientes quoniam, sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.
Psalmus responsorius 34(33), 2-3, 4-5, 6-7, 8-9 FRA  L/F  CMT
R/ Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus.
Benedicam Dominum in omni tempore,
semper laus eius in ore meo.
In Domino gloriabitur anima mea,
audiant mansueti et lætentur.
 
Magnificate Dominum mecum,
et exaltemus nomen eius in idipsum.
Exquisivi Dominum, et exaudivit me
et ex omnibus terroribus meis eripuit me.
 
Respicite ad eum, et illuminamini,
et facies vestræ non confundentur.
Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum,
et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
 
Vallabit angelus Domini in circuitu timentes eum,
et eripiet eos.
Gustate et videte quoniam suavis est Dominus;
beatus vir, qui sperat in eo.
Allelúia
Gaudéte et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cælis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 5, 1-12 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Videns Iesus turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius; et aperiens os suum docebat eos dicens:
« Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cælorum.
Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur.
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum cælorum.
Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos ».
Ad Offertorium