Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd X
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 4, 7-15 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis. In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur; persecutionem patimur, sed non derelinquimur; deicimur, sed non perimus; semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro manifestetur. Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali. Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.
Habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est: « Credidi, propter quod locutus sum », et nos credimus, propter quod et loquimur, scientes quoniam, qui suscitavit Dominum Iesum, et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum. Omnia enim propter vos, ut gratia abundans per multos gratiarum actionem abundare faciat in gloriam Dei.
Psalmus responsorius 117(116), 10-11, 15-16, 17-18 FRA  L/F  CMT
R/ Tibi, Dómine, sacrificábo hóstiam laudis.
vel
R/ Allelúia
Credidi, etiam cum locutus sum:
« Ego humiliatus sum nimis ».
Ego dixi in trepidatione mea:
« Omnis homo mendax ».
 
Pretiosa in conspectu Domini
mors sanctorum eius.
O Domine, ego servus tuus,
ego servus tuus et filius ancillæ tuæ.
Dirupisti vincula mea:
 
Tibi sacrificabo hostiam laudis,
et nomen Domini invocabo.
Vota mea Domino reddam
coram omni populo eius.
Allelúia
Lucétis sicut luminária in mundo, verbum vitæ fírmiter tenéntes.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 5, 27-32 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Audistis quia dictum est: "Non mœchaberis". Ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mœchatus est eam in corde suo.
Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum abeat in gehennam.
Dictum est autem: «Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii». Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari; et, qui dimissam duxerit, adulterat ».
Ad Offertorium