Feria VI - Hebd X
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri primi Regum 19, 9a.11-16
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Cum venisset Elias ad montem Dei Horeb, mansit in spelunca. Et ecce sermo Domini ad eum. Et ait ei: « Egredere et sta in monte coram Domino ».
Et ecce Dominus transit, et ventus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum; non in vento Dominus. Et post ventum, commotio; non in commotione Dominus. Et post commotionem, ignis; non in igne Dominus. Et post ignem, sibilus auræ tenuis.
Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio speluncæ; et ecce vox ad eum dicens: « Quid agis hic, Elia? ». Et ille respondit: « Zelo zelatus sum pro Domino, Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio; et derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam, ut auferant eam ».
Et ait Dominus ad eum: « Vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum. Cumque perveneris, unges Hazæl regem super Syriam; et Iehu filium Namsi unges regem super Israel; Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges prophetam pro te.
Psalmus responsorius 27(26), 7-8a, 8b-9abc, 13-14
FRA •
L/F •
CMT
R/ Fáciem tuam, Dómine, exquíram.
Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi;
miserere mei et exaudi me.
De te dixit cor meum: « Exquirite faciem meam! ».
Faciem tuam, Domine, exquiram.
Ne avertas faciem tuam a me,
ne declines in ira a servo tuo.
Adiutor meus es tu, ne me reicias.
Credo videre bona Domini in terra viventium.
Exspecta Dominum, viriliter age,
et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
Allelúia
Lucétis sicut luminária in mundo, verbum vitæ fírmiter tenéntes.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 5, 27-32
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Audistis quia dictum est: "Non mœchaberis". Ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mœchatus est eam in corde suo.
Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum abeat in gehennam.
Dictum est autem: «Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii». Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari; et, qui dimissam duxerit, adulterat ».