Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd X
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 3, 4-11 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Fiduciam talem habemus per Christum ad Deum. Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litteræ sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysis propter gloriam vultus eius, quæ evacuatur, quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? Nam si ministerium damnationis gloria est, multo magis abundat ministerium iustitiæ in gloria. Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam; si enim, quod evacuatur, per gloriam est, multo magis, quod manet, in gloria est.
Psalmus responsorius 99(98), 5, 6, 7, 8, 9 FRA  L/F  CMT
R/ Sanctus es, Dómine, Deus noster.
Exaltate Dominum Deum nostrum
et adorate ad scabellum pedum eius,
quoniam sanctus est.
 
Moyses et Aaron in sacerdotibus eius,
et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius.
Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos.
 
In columna nubis loquebatur ad eos.
Custodiebant testimonia eius
et præceptum, quod dedit illis.
 
Domine Deus noster, tu exaudiebas eos;
Deus, tu propitius fuisti eis,
ulciscens autem adinventiones eorum.
 
Exaltate Dominum Deum nostrum
et adorate ad montem sanctum eius,
quoniam sanctus Dominus Deus noster.
Allelúia
Sémitas tuas, Deus meus, édoce me. Dírige me in veritáte tua.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 5, 17-19 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis: Donec transeat cælum et terra, iota unum aut unus apex non præteribit a Lege, donec omnia fiant.
Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum ».
Ad Offertorium