Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd X
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri primi Regum 18, 20-39 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Misit Achab ad omnes filios Israel et congregavit prophetas Baal in monte Carmeli.
Accedens autem Elias ad omnem populum ait: « Usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum; si autem Baal, sequimini illum ». Et non respondit ei populus verbum. Et ait rursus Elias ad populum: « Ego remansi propheta Domini solus; prophetæ autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt. Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum et in frusta cædentes ponant super ligna; ignem autem non supponant. Et ego faciam bovem alterum et imponam super ligna; ignemque non supponam. Invocate nomen dei vestri, et ego invocabo nomen Domini; et Deus, qui exaudierit per ignem, ipse est Deus! ». Respondens omnis populus ait: « Optima propositio ».
Dixit ergo Elias prophetis Baal: « Eligite vobis bovem unum et facite primi, quia vos plures estis; et invocate nomen dei vestri ignemque non supponatis ». Qui cum tulissent bovem, quem dederat eis, fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes: « Baal, exaudi nos! ». Et non erat vox, nec qui responderet. Saliebantque in circuitu altaris, quod fecerant.
Cumque esset iam meridies, illudebat eis Elias dicens: « Clamate voce maiore; deus enim est et forsitan occupatus est aut secessit aut in itinere aut certe dormit, ut excitetur ». Clamabant ergo voce magna et incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine.
Postquam autem transiit meridies, et, illis prophetantibus, venerat tempus, quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, neque aliquis respondebat nec attendebat orantes, dixit Elias omni populo: « Venite ad me ». Et, accedente ad se populo, curavit altare Domini, quod destructum fuerat; et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob, ad quem factus est sermo Domini dicens: « Israel erit nomen tuum ». Et ædificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque aquæductum quasi pro duobus satis in circuitu altaris et composuit ligna divisitque per membra bovem et posuit super ligna et ait: « Implete quattuor hydrias aqua et fundite super holocaustum et super ligna ». Rursumque dixit: « Etiam secundo hoc facite ». Qui cum fecissent et secundo, ait: « Etiam tertio idipsum facite ». Feceruntque et tertio, et currebant aquæ circum altare, et fossa aquæductus repleta est.
Cumque iam tempus esset, ut offerretur sacrificium, accedens Elias propheta ait: « Domine, Deus Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende quia tu es Deus in Israel, et ego servus tuus et iuxta præceptum tuum feci omnia hæc. Exaudi me, Domine, exaudi me, ut discat populus iste quia tu, Domine, es Deus et tu convertisti cor eorum iterum! ». Cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides, pulverem quoque et aquam, quæ erat in aquæductu lambens. Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam et ait: « Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus! ».
Psalmus responsorius 16(15), 1-2a, 4, 5.8, 11 FRA  L/F  CMT
R/ Consérva me, Deus, quóniam sperávi in te.
Conserva me, Deus, quoniam speravi in te.
Dixi Domino: « Dominus meus es tu, bonum mihi non est sine te ».
 
Multiplicantur dolores eorum, qui post deos alienos acceleraverunt.
Non effundam libationes eorum de sanguinibus
neque assumam nomina eorum in labiis meis.
 
Dominus pars hereditatis meæ et calicis mei:
tu es qui detines sortem meam.
Proponebam Dominum in conspectu meo semper;
quoniam a dextris est mihi, non commovebor.
 
Notas mihi facies vias vitæ,
plenitudinem lætitiæ cum vultu tuo,
delectationes in dextera tua usque in finem.
Allelúia
Sémitas tuas, Deus meus, édoce me. Dírige me in veritáte tua.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 5, 17-19 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis: Donec transeat cælum et terra, iota unum aut unus apex non præteribit a Lege, donec omnia fiant.
Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum ».
Ad Offertorium