Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XI
Tempus « per annum » - Anno A
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Exodi 19, 2-6a FRA • L/F • CMT
In diebus illis:
Pervenientes filii Israel usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israel fixit tentoria e regione montis.
Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte et ait: « Hæc dices domui Iacob et annuntiabis filiis Israel:
Vos ipsi vidistis, quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adduxerim ad me. Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra. Et vos eritis mihi regnum sacerdotum et gens sancta ».
Psalmus responsorius 100(99), 2, 3, 5 FRA • L/F • CMT
R/ Nos pópulus eius et oves páscuæ eius.
Iubilate Domino, omnis terra,
servite Domino in lætitia;
introite in conspectu eius in exsultatione.
 
Scitote quoniam Dominus ipse est Deus;
ipse fecit nos, et ipsius sumus,
populus eius et oves pascuæ eius.
 
Quoniam suavis est Dominus;
in æternum misericordia eius,
et usque in generationem et generationem veritas eius.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 5, 6-11 FRA • L/F • CMT
Fratres:
Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est.
Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis et audeat mori. Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum!
Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius; non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
Allelúia
Appropinquávit regnum Dei; pænitémini et crédite Evangélio.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 9, 36 - 10, 8 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Videns Iesus turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem. Tunc dicit discipulis suis: « Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam ».
Et convocatis Duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.
Duodecim autem apostolorum nomina sunt hæc: primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedæi et Ioannes frater eius, Philippus et Bartholomæus, Thomas et Matthæus publicanus, Iacobus Alphæi et Thaddæus, Simon Chananæus et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum.
Hos Duodecim misit Iesus præcipiens eis et dicens: « In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis; sed potius ite ad oves, quæ perierunt domus Israel. Euntes autem prædicate dicentes: «Appropinquavit regnum cælorum». Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones eicite; gratis accepistis, gratis date ».
Credo