Dominica XI
Tempus « per annum » - Anno B
Léctio libri Ezechiélis prophétæ 17, 22-24
FRA •
L/F •
CMT
Hæc dicit Dominus Deus:
« Et sumam ego de cacumine cedri sublimis et ponam; de vertice ramorum eius tenerum distringam et plantabo super montem excelsum et eminentem.
In monte sublimi Israel plantabo illud; et erumpet in germen et faciet fructum et erit in cedrum magnam; et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit.
Et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum et feci ».
Psalmus responsorius 92(91), 2-3, 13-14, 15-16
FRA •
L/F •
CMT
R/ Bonum est confitéri tibi, Dómine.
Bonum est confiteri Domino
et psallere nomini tuo, Altissime,
annuntiare mane misericordiam tuam
et veritatem tuam per noctem.
Iustus ut palma florebit,
sicut cedrus Libani succrescet.
Plantati in domo Domini,
in atriis Dei nostri florebunt.
Adhuc fructus dabunt in senecta,
uberes et bene virentes erunt,
ut annuntient quoniam rectus Dominus,
refugium meum, et non est iniquitas in eo.
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 5, 6-10
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Audentes semper et scientes quoniam, dum præsentes sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus et non per speciem. Audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et præsentes esse ad Dominum.
Et ideo contendimus sive præsentes sive absentes placere illi. Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quæ per corpus gessit, sive bonum sive malum.
Allelúia
Semen est verbum Dei, sator autem Christus; omnis qui ínvenit eum, manébit in ætérnum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 4, 26-34
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Dicebat Iesus turbis: « Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat, dum nescit ille. Ultro terra fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis ».
Et dicebat: « Quomodo assimilabimus regnum Dei aut in qua parabola ponemus illud? Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra; et cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves cæli habitare ».
Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire; sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.