Feria V - Hebd XI
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Ecclesiástici 48, 1-15
FRA •
L/F •
CMT
Surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat.
Qui induxit in illos famem et zelo suo paucos fecit eos. Verbo Domini continuit cælum et deiecit de cælo ignem ter.
Quam amplificatus es, Elias, in mirabilibus tuis! Et quis potest similiter gloriari tibi?
Qui suscitasti mortuum de sorte mortis ab inferis in verbo Domini. Qui deiecisti reges ad perniciem et gloriosos de lecto suo et confregisti facile potentiam ipsorum; qui audis in Sinai indicium et in Horeb iudicia vindictæ.
Qui ungis reges ad retributionem et prophetas facis successores post te; qui receptus es in turbine ignis et in curru equorum igneorum; qui scriptus es paratus in tempora lenire iracundiam Domini ante furorem, convertere cor patris ad filium et restituere tribus Iacob.
Beati sunt, qui te viderunt et in amicitia tua dormierunt! Nam et nos vita quidem vivemus, post mortem autem non erit tale nomen nostrum.
Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus eius. In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum; nec superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus eius. In vita sua fecit monstra et in morte mirabilia operatus est.
Psalmus responsorius 97(96), 1-2, 3-4, 5-6, 7
FRA •
L/F •
CMT
R/ Lætámini, iusti, in Dómino.
Dominus regnavit! Exsultet terra,
lætentur insulæ multæ.
Nubes et caligo in circuitu eius,
iustitia et iudicium firmamentum sedis eius.
Ignis ante ipsum præcedet
et inflammabit in circuitu inimicos eius.
Illustrarunt fulgura eius orbem terræ:
vidit et contremuit terra.
Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini,
a facie Domini omnis terra.
Annuntiaverunt cæli iustitiam eius,
et viderunt omnes populi gloriam eius.
Confundantur omnes, qui adorant sculptilia,
et qui gloriantur in simulacris suis.
Adorate eum, omnes angeli eius.
Allelúia
Accepístis Spíritum adoptiónis filiórum, in quo clamámus : “ Abba, Pater! ”
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 6, 7-15
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Orantes nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum. Sic ergo vos orabitis:
Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a Malo.
Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester cælestis; si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra ».