Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd XI
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 6, 1-10 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Adiuvantes et exhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis — ait enim: « Tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvi te »; ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis — nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium, sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiæ a dextris et sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores, et veraces; sicut qui ignoti, et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati, et non mortificati; quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
Psalmus responsorius 98(97), 1, 2-3ab, 3cd-4 FRA  L/F  CMT
R/ Notum fecit Dóminus salutáre suum.
Cantate Domino canticum novum,
quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera eius,
et brachium sanctum eius.
 
Notum fecit Dominus salutare suum,
in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
Recordatus est misericordiæ suæ
et veritatis suæ domui Israel.
 
Viderunt omnes termini terræ
salutare Dei nostri.
Iubilate Deo, omnis terra;
erumpite, exsultate et psallite.
Allelúia
Lucerna pédibus meis verbum tuum, et lumen sémitis meis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 5, 38-42 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente". Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, præbe illi et alteram; et ei, qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium; et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo duo. Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris ».
Ad Offertorium