Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd XI
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri primi Regum 21, 1-16 FRA • L/F • CMT
Tempore illo, vinea erat Naboth Iezrahelitæ, quæ erat in Iezrahel iuxta palatium Achab regis Samariæ. Locutus est ergo Achab ad Naboth dicens: « Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum holerum, quia vicina est et prope domum meam. Daboque tibi pro ea vineam meliorem aut, si tibi commodius putas, argenti pretium quanto digna est ». Cui respondit Naboth: « Propitius mihi sit Dominus, ne dem hereditatem patrum meorum tibi ».
Venit ergo Achab in domum suam tristis et indignans super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Iezrahelites dicens: « Non dabo tibi hereditatem patrum meorum ». Et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem.
Ingressa est autem ad eum Iezabel uxor sua dixitque ei: « Quid est hoc, unde anima tua contristata est? Et quare non comedis panem? ». Qui respondit ei: « Quia locutus sum Naboth Iezrahelitæ et dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia; aut, si tibi placet, dabo tibi vineam pro ea. Et ille ait: “Non dabo tibi vineam meam” ». Dixit ergo ad eum Iezabel uxor eius: « Grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israel! Surge et comede panem et æquo esto animo; ego dabo tibi vineam Naboth Iezrahelitæ ».
Scripsit itaque litteras ex nomine Achab et signavit eas anulo eius et misit ad maiores natu et ad optimates, qui erant in civitate eius et habitabant cum Naboth. Litterarum autem hæc erat sententia: « Prædicate ieiunium et sedere facite Naboth in capite populi et submittite duos viros filios Belial contra eum, et testimonium dicant: “Maledixisti Deum et regem”; et educite eum et lapidate, sicque moriatur ».
Fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut præceperat eis Iezabel et sicut scriptum erat in litteris, quas miserat ad eos. Prædicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth in capite populi; et ingressi duo viri filii Belial sederunt contra eum et illi, ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: « Maledixit Naboth Deum et regem ». Quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt; miseruntque ad Iezabel dicentes: « Lapidatus est Naboth et mortuus est ».
Factum est autem cum audisset Iezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: « Surge, posside vineam Naboth Iezrahelitæ, qui noluit tibi acquiescere et dare eam, accepta pecunia; non enim vivit Naboth, sed mortuus est ». Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit et descendebat in vineam Naboth Iezrahelitæ, ut possideret eam.
Psalmus responsorius 5, 2-3, 5-6, 7 FRA • L/F • CMT
R/ Intéllege gémitum meum, Dómine.
Verba mea auribus percipe, Domine;
intellege gemitum meum.
Intende voci clamoris mei,
rex meus et Deus meus.
 
Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es;
neque habitabit iuxta te malignus,
neque permanebunt iniusti ante oculos tuos.
 
Odisti omnes, qui operantur iniquitatem,
perdes omnes, qui loquuntur mendacium;
virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
Allelúia
Lucerna pédibus meis verbum tuum, et lumen sémitis meis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 5, 38-42 FRA • L/F • CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente". Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, præbe illi et alteram; et ei, qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium; et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo duo. Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris ».
Ad Offertorium