Feria III - Hebd XI
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 8, 1-9
FRA •
L/F •
CMT
Notam facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in Ecclesiis Macedoniæ, quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum; quia secundum virtutem, testimonium reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.
Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei, ita ut rogaremus Titum, ut, quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vos etiam gratiam istam.
Sed sicut in omnibus abundatis, fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate ex nobis in vobis, ut et in hac gratia abundetis. Non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestræ caritatis ingenitum bonum comprobans; scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
Psalmus responsorius 146(145), 2.10, 5-6ab, 6c-7, 8-9a
FRA •
L/F •
CMT
R/ Lauda, ánima mea, Dóminum!
vel
R/ Allelúia
Lauda, anima mea, Dominum;
laudabo Dominum in vita mea,
psallam Deo meo, quamdiu fuero.
Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor,
cuius spes in Domino Deo suo.
Qui fecit cælum et terram,
mare et omnia, quæ in eis sunt.
Qui custodit veritatem in sæculum,
facit iudicium oppressis,
dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos.
Dominus illuminat cæcos,
Dominus erigit depressos,
Dominus diligit iustos,
Dominus custodit advenas.
Allelúia
Mandátum novum do vobis, dicit Dóminus, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 5, 43-48
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Audistis quia dictum est: "Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum". Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos, ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est, quia solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos.
Si enim dilexeritis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habetis? Nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester cælestis perfectus est ».