Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XI
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri secúndi Regum 11, 1-4.9-18.20 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Athalia vero mater Ochoziæ videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium. Tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ochoziæ Ioas filium Ochoziæ furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem eius in cubiculo lectulorum, et absconderunt eum a facie Athaliæ, ut non interficeretur. Eratque cum ea in domo Domini clam sex annis; porro Athalia regnavit super terram.
Anno autem septimo misit Ioiada et assumens centuriones Carum et cursorum introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis fœdus; et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis.
Et fecerunt centuriones iuxta omnia, quæ præceperat eis Ioiada sacerdos, et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his, qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Ioiada sacerdotem. Qui dedit centurionibus hastas et peltas regis David, quæ erant in domo Domini. Et steterunt cursores singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextera usque ad partem templi sinistram contra altare et ædem circum regem. Produxitque filium regis et dedit ei diadema et testimonium; feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt: « Vivat rex! ».
Audivit autem Athalia vocem populi et ingressa ad turbas in templum Domini vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et principes et tubas prope eum omnemque populum terræ lætantem et canentem tubis; et scidit vestimenta sua clamavitque: « Coniuratio, coniuratio! ». Præcepit autem Ioiada sacerdos centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: « Educite eam extra consæpta templi, et, quicumque secutus eam fuerit, feriatur gladio ». Dixerat enim sacerdos: « Non occidatur in templo Domini ». Imposueruntque ei manus et impegerunt eam per viam introitus Equorum in palatium, et interfecta est ibi.
Pepigit igitur Ioiada fœdus inter Dominum et inter regem et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum. Ingressusque est omnis populus terræ templum Baal, et destruxerunt illud et aras eius et imagines contriverunt valide; Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altaribus. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini.
Lætatusque est omnis populus terræ, et civitas conquievit; Athalia autem occisa est gladio in domo regis.
Psalmus responsorius 132(131), 11, 12, 13-14, 17-18 FRA  L/F  CMT
R/ Elégit Dóminus Sion in habitatiónem sibi.
Iuravit Dominus David,
veritatem est, et non recedet ab ea:
« De fructu ventris tui
ponam super sedem tuam.
 
« Si custodierint filii tui testamentum meum
et testimonia mea, quæ docebo eos,
filii eorum usque in sæculum
sedebunt super sedem tuam ».
 
Quoniam elegit Dominus Sion,
desideravit eam in habitationem sibi:
« Hæc requies mea in sæculum sæculi;
hic habitabo, quoniam desideravi eam ».
 
« Illic germinare faciam cornu David,
parabo lucernam christo meo.
Inimicos eius induam confusione,
super ipsum autem efflorebit diadema eius ».
Allelúia
Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 6, 19-23 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi ærugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur; thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur; ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.
Lucerna corporis est oculus. Si ergo fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt, tenebræ quantæ erunt! »
Ad Offertorium