Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd XI
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri secúndi Regum 2, 1.6-14 FRA • L/F • CMT
Cum levare vellet Dominus Eliam per turbi nem in cælum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis. [Cumque venissent Iericho] dixit Elias ad Eliseum: « Sede hic, quia Dominus misit me ad Iordanem ». Qui ait: « Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te ». Ierunt igitur ambo pariter, et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt, qui et steterunt e contra longe. Illi autem ambo stabant super Iordanem.
Tulitque Elias pallium suum et involvit illud et percussit aquas, quæ divisæ sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum. Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: « Postula, quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te ». Dixitque Eliseus: « Obsecro, ut fiant duæ partes spiritus tui in me ». Qui respondit: « Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me, quando tollor a te, erit tibi, quod petisti; si autem non videris, non erit ».
Cumque pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque; et ascendit Elias per turbinem in cælum. Eliseus autem videbat et clamabat: « Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius! ». Et non vidit eum amplius; apprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes.
Et levavit pallium Eliæ, quod ceciderat ei, reversusque stetit super ripam Iordanis. Et pallio Eliæ, quod ceciderat ei, percussit aquas et dixit: « Ubi est Deus Eliæ etiam nunc? ». Percussitque aquas, et divisæ sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus.
Psalmus responsorius 31(30), 20, 21, 24 FRA • L/F • CMT
R/ Confortétur cor vestrum, omnes qui sperátis in Dómino.
Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine,
quam abscondisti timentibus te.
Perfecisti eis, qui sperant in te,
in conspectu filiorum hominum.
 
Abscondes eos in abscondito faciei tuæ
a conturbatione hominum;
proteges eos in tabernaculo
a contradictione linguarum.
 
Diligite Dominum, omnes sancti eius:
fideles conservat Dominus
et retribuit abundanter facientibus superbiam.
Allelúia
Si quis díligit me, sermónem meum servábit, dicit Dóminus, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 6, 1-6.16-18 FRA • L/F • CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habetis apud Patrem vestrum, qui in cælis est.
Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritæ tristes; demoliuntur enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava, ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. »
Ad Offertorium