Dominica XII
Tempus « per annum » - Anno A
Léctio libri Ieremiæ prophétæ 20, 10-13
FRA •
L/F •
CMT
Audivi contumelias multorum et terrorem in circuitu: « Denuntiate, et denuntiemus eum ». Omnes pacifici mei observabant lapsum meum: « Forte decipietur, et prævalebimus adversus eum et consequemur ultionem ex eo ».
Dominus autem mecum est quasi bellator fortis; idcirco, qui persequuntur me, cadent et infirmi erunt. Confundentur vehementer, quia non prosperati sunt; opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.
Et tu, Domine exercituum, probator iusti, qui vides renes et cor, videam, quæso, ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam.
Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum.
Psalmus responsorius 69(68), 8-10, 14.17, 33-35
FRA •
L/F •
CMT
R/ In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, Dómine.
Quoniam propter te sustinui opprobrium,
operuit confusio faciem meam;
extraneus factus sum fratribus meis
et peregrinus filiis matris meæ.
Quoniam zelus domus tuæ comedit me,
et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
Ego vero orationem meam ad te, Domine,
in tempore beneplaciti, Deus.
In multitudine misericordiæ tuæ exaudi me,
in veritate salutis tuæ.
Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua;
secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
Videant humiles et lætentur;
quærite Deum, et vivet cor vestrum.
Quoniam exaudivit pauperes Dominus
et vinctos suos non despexit.
Laudent illum cæli et terra,
maria et omnia reptilia in eis.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 5, 12-15
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt.
Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est, sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine prævaricationis Adæ, qui est figura futuri.
Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit.
Allelúia
Spíritus veritátis testimónium perhibébit de me, dicit Dóminus; et vos testimónium perhibétis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 10, 26-33
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus apostolis suis:
« Ne timueritis homines. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et, quod in aure auditis, prædicate super tecta.
Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna. Nonne duo passeres asse veneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos.
Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in cælis; qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in cælis ».