Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd XII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri secúndi Regum 24, 8-17 FRA  L/F  CMT
Decem et octo annorum erat Ioachin, cum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Næstha filia Elnathan de Ierusalem. Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quæ fecerat pater eius.
In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Ierusalem, et venit urbs in obsidione. Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem, cum servi eius oppugnarent eam; egressusque est Ioachin rex Iudæ ad regem Babylonis ipse et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius; et cepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.
Et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiæ et concidit universa vasa aurea, quæ fecerat Salomon rex Israel in templo Domini, iuxta verbum Domini. Et transtulit omnem Ierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem; nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terræ. Transtulit quoque Ioachin in Babylonem; et matrem regis et uxores regis et eunuchos eius et cives validos terræ duxit in captivitatem de Ierusalem in Babylonem et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille, omnes viros fortes bellatores; duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem.
Et constituit Matthaniam patruum eius pro eo; imposuitque nomen ei Sedeciam.
Psalmus responsorius 79(78), 1-2, 3-5, 8, 9 FRA  L/F  CMT
R/ Propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos!
Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam,
polluerunt templum sanctum tuum,
posuerunt Ierusalem in ruinas.
Dederunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli,
carnes sanctorum tuorum bestiis terræ.
 
Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam
in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret.
Facti sumus opprobrium vicinis nostris,
subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt.
Usquequo, Domine? Irasceris in finem?
Accendetur velut ignis zelus tuus?
 
Ne memineris iniquitatum patrum nostrorum,
cito anticipent nos misericordiæ tuæ,
quia pauperes facti sumus nimis.
 
Adiuva nos, Deus salutaris nostri,
propter gloriam nominis tui et libera nos;
et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.
Allelúia
Si quis díligit me, sermónem meum servábit, dicit Dóminus, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniemus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 7, 21-29 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Non omnis, qui dicit mihi: «Domine, Domine», intrabit in regnum cælorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est. Multi dicent mihi in illa die: «Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine dæmonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus?». Et tunc confitebor illis: Numquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem.
Omnis ergo, qui audit verba mea hæc et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram. Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram.
Et omnis, qui audit verba mea hæc et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam supra arenam. Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina eius magna ».
Et factum est, cum consummasset Iesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrinam eius; erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum.
Ad Offertorium