Feria II - Hebd XII
Tempus « per annum » - Anno primo
In diebus illis:
Dixit Dominus ad Abram: « Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam monstrabo tibi. Faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum, erisque in benedictionem. Benedicam benedicentibus tibi et maledicentibus tibi maledicam, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ! ».
Egressus est itaque Abram, sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot. Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Charran. Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan. Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad Quercum Moreh. Chananæus autem tunc erat in terra.
Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: « Semini tuo dabo terram hanc ». Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai; ædificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen Domini. Perrexitque Abram de mansione in mansionem usque ad Nageb.
Psalmus responsorius 33(32), 12-13, 18-19, 20.22
FRA •
L/F •
CMT
R/ Beátus pópulus quem elégit Dóminus in hereditátem sibi.
Beata gens, cui Dominus est Deus,
populus, quem elegit in hereditatem sibi.
De cælo respexit Dominus,
vidit omnes filios hominum.
Ecce oculi Domini super metuentes eum,
in eos, qui sperant super misericordia eius,
ut eruat a morte animas eorum
et alat eos in fame.
Anima nostra sustinet Dominum,
quoniam adiutor et protector noster est.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in te.
Allelúia
Vivus est Dei sermo et éfficax, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 7, 1-5
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Nolite iudicare, ut non iudicemini; in quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis.
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Aut quomodo dices fratri tuo: «Sine, eiciam festucam de oculo tuo», et ecce trabes est in oculo tuo? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui ».