Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd XII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri secúndi Regum 17, 5-8.13-15a.18 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Pervagatus est Salmanasar, rex Assyriorum, omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis. Anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israel in Assur posuitque eos in Hala et iuxta Habor fluvium Gozan et in civitatibus Medorum.
Factum est enim hoc, cum peccassent filii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Ægypti, de manu pharaonis regis Ægypti: coluerunt deos alienos. Et ambulaverunt iuxta ritus gentium, quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israel et regum Israel, qui similiter fecerant.
Et testificatus est Dominus in Israel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntium dicens: « Revertimini a viis vestris pessimis et custodite mandata mea et præcepta iuxta omnem legem, quam præcepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum ». Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt credere in Dominum Deum suum. Et abiecerunt legitima eius et pactum, quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes, quibus contestatus est eos.
Iratusque est Dominus vehementer Israel et abstulit eos de conspectu suo, et non remansit nisi tribus Iudæ tantummodo.
Psalmus responsorius 60(59), 3, 4-5, 12-13 FRA  L/F  CMT
R/ Salvos fac déxtera tua, Dómine, et exáudi nos.
Deus, reppulisti nos, destruxisti nos;
iratus es: convertere ad nos!
 
Concussisti terram, confregisti eam;
sana contritiones eius, quia commota est.
Ostendisti populo tuo dura,
potasti nos vino vertiginis.
 
Nonne tu, Deus, qui reppulisti nos;
et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris?
Da nobis auxilium de tribulatione,
quia vana salus hominis.
In Deo faciemus virtutem,
et ipse conculcabit tribulantes nos.
Allelúia
Vivus est Dei sermo et éfficax, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 7, 1-5 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Nolite iudicare, ut non iudicemini; in quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis.
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Aut quomodo dices fratri tuo: «Sine, eiciam festucam de oculo tuo», et ecce trabes est in oculo tuo? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui ».
Ad Offertorium