Feria III - Hebd XII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Génesis 13, 2.5-18
FRA •
L/F •
CMT
Abram erat dives valde in pecoribus, argento et auro. Sed et Lot, qui ibat cum Abram, fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula; nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter. Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et pastores gregum Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in illa terra.
Dixit ergo Abram ad Lot: « Ne, quæso, sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus. Nonne universa terra coram te est? Recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam ».
Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Iordanis, quæ universa irrigabatur, antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram, sicut paradisus Domini et sicut Ægyptus usque in Segor. Elegitque sibi Lot omnem regionem circa Iordanem et recessit ad orientem; divisique sunt alterutrum a fratre suo. Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Iordanem, et tabernacula movit usque ad Sodomam. Homines autem Sodomitæ pessimi erant et peccatores coram Domino nimis.
Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est Lot ab eo: « Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et ad meridiem, ad orientem et ad occidentem: omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum; faciamque semen tuum sicut pulverem terræ: si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit. Surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua, quia tibi daturus sum eam ».
Movens igitur tabernaculum suum, Abram venit et habitavit iuxta Quercus Mambre, quæ sunt in Hebron, ædificavitque ibi altare Domino.
Psalmus responsorius 15(14), 2-3ab, 3cd-4ab, 5
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo?
Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam,
qui loquitur veritatem in corde suo,
qui non egit dolum in lingua sua.
Nec fecit proximo suo malum,
et opprobrium non intulit proximo suo.
Ad nihilum reputatus est in conspectu eius malignus,
timentes autem Dominum glorificat.
Qui pecuniam suam non dedit ad usuram,
et munera super innocentem non accepit.
Qui facit hæc, non movebitur in æternum.
Allelúia
Ego sum lux mundi, dicit Dóminus; qui séquitur me habébit lucem vitæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 7, 6.12-14
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos.
Omnia ergo, quæcumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; hæc est enim Lex et Prophetæ.
Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam; quam angusta porta et arta via, quæ ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam! ».