Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd XII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri secúndi Regum 19, 9b-11.14-21.31-35a.36 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Misit Sennacherib, rex Assyriorum, nuntios ad Ezechiam dicens: « Hæc dicite Ezechiæ regi Iudæ: Non te seducat Deus tuus, in quo habes fiduciam, neque dicas: “Non tradetur Ierusalem in manu regis Assyriorum”. Tu enim ipse audisti, quæ fecerint reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverint eas. Num ergo solus poteris liberari?
Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas, ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino et oravit in conspectu eius dicens: « Domine, Deus Israel, qui sedes super cherubim! Tu es Deus solus regnorum omnium terræ, tu fecisti cælum et terram. Inclina aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, qui misit, ut exprobraret Deum viventem. Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras earum et miserunt deos eorum in ignem; non enim erant dii, sed opera manuum hominum ex ligno et lapide, et perdiderunt eos. Nunc igitur, Domine Deus noster, salvos nos fac de manu eius, ut sciant omnia regna terræ quia tu, Domine, es Deus solus ».
Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: « Hæc dicit Dominus, Deus Israel: Quæ deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi. Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: Sprevit te et subsannavit virgo filia Sion; post tergum tuum caput movit filia Ierusalem. De Ierusalem quippe egredientur reliquiæ, et, quod relinquetur, de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet hoc.
Quam ob rem hæc dicit Dominus de rege Assyriorum: Non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occurret ei clipeo nec fundet aggerem circa eam. Per viam, qua venit, revertetur et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. Protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meum ».
Factum est igitur in nocte illa: egressus est angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia. Et recedens abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Nineve.
Psalmus responsorius 48(47), 2-3ab, 3cd-4, 10-11 FRA  L/F  CMT
R/ Deus fundávit civitátem suam in ætérnum.
Magnus Dominus et laudabilis nimis
in civitate Dei nostri.
Mons sanctus eius collis speciosus,
exsultatio universæ terræ.
 
Mons Sion, extrema aquilonis,
civitas regis magni.
Deus in domibus eius notus
factus est ut refugium.
 
Recogitamus, Deus, misericordiam tuam
in medio templi tui.
Secundum nomen tuum, Deus,
sic et laus tua in fines terræ;
iustitia plena est dextera tua.
Allelúia
Ego sum lux mundi, dicit Dóminus; qui séquitur me habébit lucem vitæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 7, 6.12-14 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos.
Omnia ergo, quæcumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; hæc est enim Lex et Prophetæ.
Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam; quam angusta porta et arta via, quæ ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam! ».
Ad Offertorium