Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd XII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Génesis 18, 1-15 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Apparuit Abrahæ Dominus iuxta Quercus Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram et dixit: « Domine mi, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum; afferatur pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore. Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis; idcirco enim declinastis ad servum vestrum ».
Qui dixerunt: « Fac ut locutus es ».
Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram dixitque: « Accelera, tria sata similæ commisce et fac subcinericios panes ». Ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero; qui festinavit et coxit illum. Tulit quoque butyrum et lac et vitulum, quem coxerat, et posuit coram eis. Ipse vero stabat iuxta eos sub arbore; et comederunt.
Dixeruntque ad eum: « Ubi est Sara uxor tua? ».
Ille respondit: « Ecce in tabernaculo est ».
Cui dixit: « Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua ».
Quo audito, Sara risit ad ostium tabernaculi, quod erat post eum. Erant autem ambo senes provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria. Quæ risit occulte dicens: « Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptas mihi erit? ».
Dixit autem Dominus ad Abraham: « Quare risit Sara dicens: "Num vere paritura sum anus?"”. Numquid Domino est quidquam difficile? Revertar ad te hoc eodem tempore, et habebit Sara filium ».
Negavit Sara dicens: « Non risi », timore perterrita. Ille autem dixit: « Non; sed risisti ».
Responsorius: Evangélium secúndum Lucam 1, 46-47, 48-49, 50.53, 54-55 (Magnificat) FRA  L/F  CMT
R/ Recordátus est Dóminus misericórdiæ suæ.
Magnificat anima mea Dominum,
et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo.
 
Quia respexit humilitatem ancillæ suæ.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
quia fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum nomen eius.
 
Et misericordia eius in progenies et progenies
timentibus eum.
Esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.
 
Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiæ,
sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in sæcula.
Allelúia
Christus infirmitátes nostras accépit, et ægrotatiónes portávit.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 8, 5-17 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Cum introisset Iesus Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum et dicens: « Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ». Et ait illi: « Ego veniam et curabo eum ».
Et respondens centurio ait: « Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: «Vade», et vadit; et alii: «Veni», et venit; et servo meo: «Fac hoc», et facit».
Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: «Amen dico vobis: Apud nullum inveni tantam fidem in Israel! Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno cælorum; filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium ». Et dixit Iesus centurioni: « Vade; sicut credidisti, fiat tibi ». Et sanatus est puer in hora illa.
Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem; et tetigit manum eius, et dimisit eam febris; et surrexit et ministrabat ei.
Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit, ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: « Ipse infirmitates nostras accepit et ægrotationes portavit ».
Ad Offertorium