Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Génesis 17, 1.9-10.15-22 FRA  L/F  CMT
Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: « Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus ».
Dixit iterum Deus ad Abraham: « Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis. Hoc est pactum meum, quod observabitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne masculinum ».
Dixit quoque Deus ad Abraham: « Sarai uxorem tuam non vocabis nomen eius Sarai, sed Sara erit nomen eius. Et benedicam ei; et ex illa quoque dabo tibi filium. Benedicturus sum eam, eritque in nationes; reges populorum orientur ex ea ».
Cecidit Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo: « Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet? ». Dixitque ad Deum: « Utinam Ismæl vivat coram te ».
Et ait Deus: « Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum et semini eius post eum. Super Ismæl quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero ».
Cumque cessasset loqui cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
Psalmus responsorius 128(127), 1-2, 3, 4.5 FRA  L/F  CMT
R/ Ecce sic benedicétur homo qui timet Dóminum.
Beatus omnis, qui timet Dominum,
qui ambulat in viis eius.
Labores manuum tuarum manducabis,
beatus es, et bene tibi erit.
 
Uxor tua sicut vitis fructifera
in lateribus domus tuæ;
filii tui sicut novellæ olivarum
in circuitu mensæ tuæ.
 
Ecce sic benedicetur homo,
qui timet Dominum.
Benedicat tibi Dominus ex Sion,
et videas bona Ierusalem
omnibus diebus vitæ tuæ.
Allelúia
Christus infirmitátes nostras accépit, et ægrotatiónes portávit.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 8, 1-4 FRA  L/F  CMT
Cum descendisset Iesus de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ. Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: « Domine, si vis, potes me mundare ». Et extendens manum, tetigit eum dicens: « Volo, mundare! »; et confestim mundata est lepra eius.
Et ait illi Iesus: « Vide, nemini dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis ».
Ad Offertorium