Feria IV - Hebd XII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Génesis 15, 1-12.17-18
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: “Noli timere, Abram! Ego protector tuus sum, et merces tua magna erit nimis ».
Dixitque Abram: « Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis, et heres domus meæ erit Damascenus Eliezer ». Addiditque Abram: « En mihi non dedisti semen, et ecce vernaculus meus heres meus erit ».
Sed ecce sermo Domini factus est ad eum: “Non erit hic heres tuus, sed qui egredietur de visceribus tuis, ipsum habebis heredem ». Eduxitque eum foras et ait illi: « Suspice cælum et numera stellas, si potes ». Et dixit ei: « Sic erit semen tuum ». Credidit Domino, et reputatum est ei ad iustitiam.
Dixitque ad eum: « Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldæorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam ».
Et ille ait: « Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam? ».
Respondens Dominus: « Sume, inquit, mihi vitulam triennem et capram trimam et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam ». Qui tollens universa hæc divisit ea per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et ecce horror magnus et tenebrosus invasit eum.
Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas. In illo die pepigit Dominus cum Abram fœdus dicens: « Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad magnum fluvium Euphraten ».
Psalmus responsorius 105(104), 1-2, 3-4, 6-7, 8-9
FRA •
L/F •
CMT
R/ Memor fuit Dóminus in sæculum testaménti sui.
vel
R/ Allelúia
Confitemini Domino et invocate nomen eius,
annuntiate inter gentes opera eius.
Cantate ei et psallite ei,
meditamini in omnibus mirabilibus eius.
Laudamini in nomine sancto eius,
lætetur cor quærentium Dominum.
Quærite Dominum et potentiam eius,
quærite faciem eius semper.
Semen Abraham, servi eius,
filii Iacob, electi eius.
Ipse Dominus Deus noster;
in universa terra iudicia eius.
Memor fuit in sæculum testamenti sui,
verbi, quod mandavit in mille generationes,
quod disposuit cum Abraham,
et iuramenti sui ad Isaac.
Allelúia
Manéte in me, et ego in vobis, dicit Dóminus; qui manet in me, fert fructum multum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 7, 15-20
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit; non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere.
Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. »