Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XIII
Tempus « per annum » - Anno A
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri secúndi Regum 4, 8-11.14-16a FRA • L/F • CMT
Facta est quædam dies, et transibat Eliseus per Sunam. Erat autem ibi mulier magna, quæ tenuit eum, ut comederet panem. Quotiescumque inde transibat, divertebat ad eam, ut comederet panem. Quæ dixit ad virum suum: « Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. Faciamus ergo cenaculum muratum parvum et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum, ut, cum venerit ad nos, maneat ibi ».
Facta est ergo dies quædam, et veniens divertit in cenaculum et requievit ibi. Et ait: « Quid ergo vult, ut faciam ei? ». Dixitque Giezi: “Ne quæras; filium enim non habet, et vir eius senex est ». Præcepit itaque, ut vocaret eam; quæ cum vocata fuisset et stetisset ad ostium, dixit ad eam: « In tempore isto, in anno altero, amplexaberis filium ».
Psalmus responsorius 89(88), 2-3, 16-17, 18-19 FRA • L/F • CMT
R/ Misericórdias tuas, Dómine, in ætérnum cantábo.
Misericordias Domini in æternum cantabo;
in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
Quoniam dixisti: « In æternum misericordia ædificabitur »,
in cælis firmabitur veritas tua.
 
Beatus populus, qui scit iubilationem.
Domine, in lumine vultus tui ambulabunt
et in nomine tuo exsultabunt tota die,
et in iustitia tua exaltabuntur.
 
Quoniam decor virtutis eorum tu es,
et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
Quia Domini est scutum nostrum,
et Sancti Israel rex noster.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 6, 3-4.8-11 FRA • L/F • CMT
Fratres:
Quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus? Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.
Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo; scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur. Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu.
Allelúia
Vos genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta; virtútes annuntiáte eius qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 10, 37-42 FRA • L/F • CMT
In illo tempore: Dixit Iesus apostolis suis:
« Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus; et, qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Qui invenerit animam suam, perdet illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Qui recipit vos, me recipit; et, qui me recipit, recipit eum, qui me misit.
Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet; et, qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet.
Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam ».
Credo