Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XIII
Tempus « per annum » - Anno B
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Sapiéntiæ 1, 13-15; 2, 23-24 FRA • L/F • CMT
Deus mortem non fecit nec lætatur in perditione vivorum; creavit enim, ut essent omnia, et sanabiles sunt generationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra: iustitia enim est immortalis.
Quoniam Deus creavit hominem in incorruptibilitate et imaginem similitudinis suæ fecit illum; invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum; experiuntur autem illam, qui sunt ex parte illius.
Psalmus responsorius 30(29), 2-4, 5-6, 11-12a.13b FRA • L/F • CMT
R/ Exaltábo te, Dómine, quóniam extraxísti me.
Exaltabo te, Domine, quoniam extraxisti me
nec delectasti inimicos meos super me.
Domine, eduxisti ab inferno animam meam,
vivificasti me, ut non descenderem in lacum.
 
Psallite Domino, sancti eius,
et confitemini memoriæ sanctitatis eius.
Quoniam ad momentum indignatio eius,
et per vitam voluntas eius.
Ad vesperum demoratur fletus,
ad matutinum lætitia.
 
Audivit Dominus et misertus est mei,
Dominus factus est adiutor meus.
Convertisti planctum meum in choros mihi,
Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 8, 7.9.13-15 FRA • L/F • CMT
Fratres:
Sicut in omnibus abundatis, fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate ex nobis in vobis, ut et in hac gratia abundetis.
Scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
Non enim, ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio; sed ex æqualitate in præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestram inopiam suppleat, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est: « Qui multum, non abundavit; et, qui modicum, non minoravit ».
Allelúia
Salvátor noster Iesus Christus destrúxit mortem, et illuminávit vitam per Evangélium.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 5, 21-43 vel brevior • FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare. Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius et deprecatur eum multum dicens: « Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat ». Et abiit cum illo. Et sequebatur eum turba multa et comprimebant illum.
Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat, cum audisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit vestimentum eius; dicebat enim: « Si vel vestimenta eius tetigero, salva ero ». Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga.
Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quæ exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: « Quis tetigit vestimenta mea? ».
Et dicebant ei discipuli sui: « Vides turbam comprimentem te et dicis: «Quis me tetigit?» ». Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat. Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem.
Ille autem dixit ei: « Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga tua ».
Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes: « Filia tua mortua est; quid ultra vexas magistrum? ».
Iesus autem, verbo, quod dicebatur, audito, ait archisynagogo: « Noli timere; tantummodo crede! ». Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi.
Et veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantes multum, et ingressus ait eis: « Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit ». Et irridebant eum.
Ipse vero, eiectis omnibus, assumit patrem puellæ et matrem et, qui secum erant, et ingreditur, ubi erat puella; et tenens manum puellæ ait illi: « Talitha, qum! » — quod est interpretatum: « Puella, tibi dico: Surge! » — . Et confestim surrexit puella et ambulabat; erat enim annorum duodecim. Et obstupuerunt continuo stupore magno. Et præcepit illis vehementer, ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducare.
Credo
vel brevior:
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 5, 21-24.35b-43 FRA • L/F
In illo tempore:
Cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare. Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius et deprecatur eum multum dicens: « Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat ». Et abiit cum illo. Et sequebatur eum turba multa.
Et veniunt ab archisynagogo dicentes: « Filia tua mortua est; quid ultra vexas magistrum? ».
Iesus autem, verbo, quod dicebatur, audito, ait archisynagogo: « Noli timere; tantummodo crede! ». Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi.
Et veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantes multum, et ingressus ait eis: « Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit ». Et irridebant eum.
Ipse vero, eiectis omnibus, assumit patrem puellæ et matrem et, qui secum erant, et ingreditur, ubi erat puella; et tenens manum puellæ ait illi: « Talitha, qum! » — quod est interpretatum: « Puella, tibi dico: Surge! » — . Et confestim surrexit puella et ambulabat; erat enim annorum duodecim. Et obstupuerunt continuo stupore magno. Et præcepit illis vehementer, ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducare.
Credo