Dominica XIII
Tempus « per annum » - Anno C
Léctio libri primi Regum 19, 16b.19-21
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis: Dixit Dominus ad Eliam:
« Eliseum filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges prophetam pro te ».
Profectus ergo inde repperit Eliseum filium Saphat arantem duodecim iugis boum; et ipse cum duodecimo erat. Cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum, qui statim, relictis bobus, cucurrit post Eliam et ait: « Osculer, oro, patrem meum et matrem meam, et sic sequar te ». Dixitque ei: « Vade et revertere; quid enim feci tibi? ».
Reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in iugo boum coxit carnes et dedit populo, et comederunt. Consurgensque abiit et secutus est Eliam et ministrabat ei.
Psalmus responsorius 16(15), 1.2a.5, 7-8, 9-10, 11
FRA •
L/F •
CMT
R/ Tu es Dómine, pars hereditátis meæ.
Conserva me, Deus, quoniam speravi in te.
Dixi Domino: « Dominus meus es tu, bonum mihi non est sine te ».
Dominus pars hereditatis meæ et calicis mei:
tu es qui detines sortem meam.
Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum;
insuper et in noctibus erudierunt me renes mei.
Proponebam Dominum in conspectu meo semper;
quoniam a dextris est mihi, non commovebor.
Propter hoc lætatum est cor meum,
et exsultaverunt præcordia mea;
insuper et caro mea requiescet in spe.
Quoniam non derelinques animam meam in inferno
nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Notas mihi facies vias vitæ,
plenitudinem lætitiæ cum vultu tuo,
delectationes in dextera tua usque in finem.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Gálatas 5, 1.13-18
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri.
Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem. Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Quod si invicem mordetis et devoratis, videte, ne ab invicem consumamini!
Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis. Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; hæc enim invicem adversantur, ut non, quæcumque vultis, illa faciatis. Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
Allelúia
Lóquere, Dómine, quia audit servus tuus; verba vitæ ætérnæ habes.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 9, 51-62
FRA •
L/F •
CMT
Dum complerentur dies assumptionis Iesu, et ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem, et misit nuntios ante conspectum suum. Et euntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent illi. Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem.
Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: « Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de cælo et consumat illos? ». Et conversus increpavit illos. Et ierunt in aliud castellum.
Et euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: « Sequar te, quocumque ieris ».
Et ait illi Iesus: « Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ».
Ait autem ad alterum: « Sequere me ».
Ille autem dixit: « Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum ».
Dixitque ei Iesus: « Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei ».
Et ait alter: « Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt ».
Ait ad illum Iesus: « Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei ».