Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd XIII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Génesis 22, 1-19 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Tentavit Deus Abraham et dixit ad eum: « Abraham ».
Ille respondit: « Adsum ».
Ait: « Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac et vade in terram Moria; atque offer eum ibi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi ».
Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes suos et Isaac filium suum. Cumque concidisset ligna in holocaustum, surrexit et abiit ad locum, quem præceperat ei Deus. Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul dixitque ad pueros suos: « Exspectate hic cum asino. Ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos ».
Tulit quoque ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum; ipse vero portabat in manibus ignem et cultrum. Cumque duo pergerent simul, dixit Isaac Abrahæ patri suo: « Pater mi ».
Ille respondit: « Quid vis, fili? ».
« Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti? ».
Dixit Abraham: « Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi ».
Pergebant ambo pariter; et venerunt ad locum, quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit Abraham altare et desuper ligna composuit. Cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum extenditque Abraham manum et arripuit cultrum, ut immolaret filium suum.
Et ecce angelus Domini de cælo clamavit: « Abraham, Abraham ».
Qui respondit: « Adsum ».
Dixitque: « Non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quidquam. Nunc cognovi quod times Deum et non pepercisti filio tuo unigenito propter me ».
Levavit Abraham oculos suos viditque arietem unum inter vepres hærentem cornibus; quem assumens obtulit holocaustum pro filio. Appellavitque nomen loci illius: « Dominus videt ». Unde usque hodie dicitur: « In monte Dominus videtur ».
Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo et dixit: « Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito, benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli et velut arenam, quæ est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obœdisti voci meæ ».
Reversus est Abraham ad pueros suos, et surrexerunt abieruntque Bersabee simul, et habitavit Abraham in Bersabee.
Psalmus responsorius 116A(114), 1-2, 3-4, 5-6, 8-9 FRA  L/F  CMT
R/ Ambulábo coram Dómino in regióne vivórum.
vel
R/ Allelúia.
Dilexi, quoniam exaudit Dominus
vocem deprecationis meæ.
Quia inclinavit aurem suam mihi,
cum in diebus meis invocabam.
 
Circumdederunt me funes mortis,
et angustiæ inferni invenerunt me.
Tribulationem et dolorem inveni
et nomen Domini invocabam:
« O Domine, libera animam meam ».
 
Misericors Dominus et iustus,
et Deus noster miseretur.
Custodiens parvulos Dominus;
humiliatus sum, et salvum me faciet.
 
Quia eripuit animam meam de morte,
oculos meos a lacrimis,
pedes meos a lapsu.
Ambulabo coram Domino in regione vivorum.
Allelúia
Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 9, 1-8 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Ascendens Iesus in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam. Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: « Confide, fili; remittuntur peccata tua ».
Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: « Hic blasphemat ».
Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: « Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Quid enim est facilius, dicere: «Dimittuntur peccata tua», aut dicere: «Surge et ambula»? Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata — tunc ait paralytico — : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam ».
Et surrexit et abiit in domum suam.
Videntes autem turbæ timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
Ad Offertorium