HEBDOMADA XIII
Tempus « per annum »
LECT • MISSA •
HEURES •
CMT
Ps 46, 2
Omnes gentes, pláudite mánibus,
iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
Deus, qui, per adoptiónem grátiæ,
lucis nos esse fílios voluísti,
præsta, quæsumus, ut errórum non involvámur ténebris,
sed in splendóre veritátis semper maneámus conspícui.
Per Dóminum.
Deus, qui mysteriórum tuórum
dignánter operáris efféctus,
præsta, quæsumus,
ut sacris apta munéribus fiant nostra servítia.
Per Christum.
Cf. Ps 102, 1
Bénedic, ánima mea, Dómino,
et ea quæ intra me sunt nómini sancto eius.
Io 17, 20-21
Pater, pro eis rogo, ut ipsi in nobis unum sint,
ut credat mundus quia tu me misísti, dicit Dóminus.
Vivíficet nos, quæsumus, Dómine,
divína quam obtúlimus et súmpsimus hóstia,
ut, perpétua tibi caritáte coniúncti,
fructum qui semper máneat afferámus.
Per Christum.