Ressources Catholiques Missel Romain
 
PRÆFATIO COMMUNIS I
LAT  •  FRA    L/F
Com 1 • Com 2Com 3
Com 4Com 5Com 6
De universali restauratione in Christo
72. Sequens præfatio dicitur in Missis, quæ præfatione propria carent, nec sumere debent præfationem de tempore.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.
In quo ómnia instauráre tibi complácuit,
et de plenitúdine eius nos omnes accípere tribuisti.
Cum enim in forma Dei esset, exinanívit semetipsum,
ac per sánguinem crucis suæ pacificávit univérsa;
unde exaltátus est super ómnia
et ómnibus obtemperántibus sibi
factus est causa salútis ætérnæ.
Et ídeo cum Angelis et Archángelis,
cum Thronis et Dominatiónibus,
cumque omni milítia cæléstis exércitus,
hymnum glóriæ tuæ cánimus,
sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Prex Eucharistica: PE I  PE II  PE III
 
PRÆFATIO COMMUNIS II
LAT  •  FRA    L/F
Com 1 • Com 2 • Com 3
Com 4Com 5Com 6
De salute per Christum
73. Sequens præfatio dicitur in Missis, quæ præfatione propria carent, nec sumere debent præfationem de tempore.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
Qui bonitáte hóminem condidísti,
ac iustítia damnátum misericórdia redemísti:
per Christum Dóminum nostrum.
Per quem maiestátem tuam laudant Angeli,
adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes.
Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim,
sócia exsultatióne concélebrant.
Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur,
súpplici confessióne dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Prex Eucharistica: PE I  PE II  PE III
 
PRÆFATIO COMMUNIS III
LAT  •  FRA    L/F
Com 1Com 2 • Com 3
Com 4Com 5Com 6
Laudes Deo pro creatione et reformatione hominis
74. Sequens præfatio dicitur in Missis, quæ præfatione propria carent, nec sumere debent præfationem de tempore.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
Qui per Fílium dilectiónis tuæ,
sicut cónditor géneris es humáni,
ita benigníssimus reformátor.
Unde mérito tibi cunctæ sérviunt creatúræ,
te redémpti rite colláudant univérsi,
et uno Sancti tui te corde benedícunt.
Quápropter et nos cum ómnibus te Angelis celebrámus,
iucúnda semper confessióne dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Prex Eucharistica: PE I  PE II  PE III
 
PRÆFATIO COMMUNIS IV
LAT  •  FRA    L/F
Com 1Com 2Com 3
Com 4 • Com 5Com 6
De laude, dono Dei
75. Sequens præfatio dicitur in Missis, quæ præfatione propria carent, nec sumere debent præfationem de tempore.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
Quia, cum nostra laude non égeas,
tuum tamen est donum quod tibi grates rependámus,
nam te non augent nostra præcónia,
sed nobis profíciunt ad salútem,
per Christum Dóminum nostrum.
Et ídeo, choris angélicis sociáti,
te laudámus in gáudio confiténtes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Prex Eucharistica: PE I  PE II  PE III
 
PRÆFATIO COMMUNIS V
LAT  •  FRA    L/F
Com 1Com 2Com 3
Com 4 • Com 5 • Com 6
Proclamatio mysterii Christi
76. Sequens præfatio dicitur in Missis, quæ præfatione propria carent, nec sumere debent præfationem de tempore.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.
Cuius mortem in caritáte celebrámus,
resurrectiónem fide vívida confitémur,
advéntum in glória spe firmíssima præstolámur.
Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis,
te collaudámus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Prex Eucharistica: PE I  PE II  PE III
 
PRÆFATIO COMMUNIS VI
LAT  •  FRA    L/F
Com 1Com 2Com 3
Com 4Com 5 • Com 6
De mysterio salutis in Christo
77. Sequens præfatio dicitur in Missis, quæ præfatione propria carent, nec sumere debent præfationem de tempore.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere
per Fílium dilectiónis tuæ Iesum Christum,
Verbum tuum per quod cuncta fecísti:
quem misísti nobis Salvatórem et Redemptórem,
incarnátum de Spíritu Sancto et ex Vírgine natum.
Qui voluntátem tuam adímplens
et pópulum tibi sanctum acquírens
exténdit manus cum paterétur,
ut mortem solvéret et resurrectiónem manifestáret.
Et ídeo cum Angelis et ómnibus Sanctis
glóriam tuam prædicámus, una voce dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Prex Eucharistica: PE I  PE II  PE III