Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd XIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Amos prophétæ 2, 6-10.13-16 FRA • L/F • CMT
Hæc dicit Dominus:
« Super tribus sceleribus Israel et super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento iustum et pauperem pro calceamentis; qui contriverint super pulverem terræ capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum; et super vestimentis pignoratis accubuerint iuxta omne altare et vinum damnatorum biberint in domo Dei sui.
Ego autem exterminaveram Amorræum a facie eorum, cuius altitudo sicut altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum; exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter. Ego ascendere vos feci de terra Ægypti et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorræi.
Ecce ego comprimam vos ad solum, sicut comprimit plaustrum onustum feno; deerit fuga a veloce, et fortis non firmabit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam; tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur; ascensor equi non salvabit animam suam, et fortissimus corde inter robustos nudus fugiet in illa die », dicit Dominus.
Psalmus responsorius 50(49), 16bc-17, 18-19, 20-21, 22-23 FRA • L/F • CMT
R/ Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum.
« Quare tu enarras præcepta mea
et assumis testamentum meum in os tuum?
Tu vero odisti disciplinam
et proiecisti sermones meos retrorsum ».
 
« Si videbas furem, currebas cum eo;
et cum adulteris erat portio tua.
Os tuum dimittebas ad malitiam,
et lingua tua concinnabat dolos ».
 
« Sedens adversus fratrem tuum loquebaris
et adversus filium matris tuæ proferebas opprobrium.
Hæc fecisti, et tacui.
Existimasti quod eram tui similis:
arguam te et statuam illa contra faciem tuam ».
 
« Intellegite hæc, qui obliviscimini Deum,
ne quando rapiam, et non sit qui eripiat.
Qui immolabit sacrificium laudis, honorificabit me;
et, qui immaculatus est in via, ostendam illi salutare Dei ».
Allelúia
Hodie, nolíte obduráre corda vestra, sed vocem Dómini audíte.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 8, 18-22 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Videns Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum. Et accedens unus scriba ait illi: « Magister, sequar te, quocumque ieris ».
Et dicit ei Iesus: « Vulpes foveas habent, et volucres cæli tabernacula, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ».
Alius autem de discipulis eius ait illi: «Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum ». Iesus autem ait illi: « Sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos ».
Ad Offertorium