Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd XIII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Génesis 19, 15-29 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Cogebant Lot angeli dicentes: « Surge, tolle uxorem tuam et duas filias, quas habes hic, ne pereas in scelere Sodomæ ». Tardante illo, apprehenderunt viri manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi.
Et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem. Ibi locutus est: « Salvare, agitur de vita tua; noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione; sed in monte salvum te fac, ne pereas ».
Dixitque Lot ad eos: « Non, quæso, Domine. Ecce invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam; nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar. Ecce, civitas hæc iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea numquid non modica est? et vivet anima mea ».
Dixitque ad eum: « Ecce, etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem, pro qua locutus es. Festina et salvare ibi, quia non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc ». Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.
Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de cælo et subvertit civitates has et omnem circa regionem, universos habitatores urbium et cuncta terræ virentia. Respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis.
Abraham autem consurgens mane venit ad locum, ubi steterat prius cum Domino, intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius; viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ liberavit Lot de subversione urbium, in quibus habitaverat.
Psalmus responsorius 26(25), 2-3, 9-10, 11-12 FRA  L/F  CMT
R/ Misericórdia tua, Dómine, ante óculos meos est.
Proba me, Domine, et tenta me;
ure renes meos et cor meum.
Quoniam misericordia tua ante oculos meos est,
et ambulavi in veritate tua.
 
Ne colligas cum impiis animam meam
et cum viris sanguinum vitam meam.
In quorum manibus iniquitates sunt,
dextera eorum repleta est muneribus.
 
Ego autem in innocentia mea ingressus sum;
redime me et miserere mei.
Pes meus stetit in directo,
in ecclesiis benedicam Domino.
Allelúia
Spero in Dóminum, spero in verbum eius.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 8, 23-27 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Ascendente Iesu in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius.
Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat. Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: « Domine, salva nos, perimus! ».
Et dicit eis: « Quid timidi estis, modicæ fidei? ». Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.
Porro homines mirati sunt dicentes: « Qualis est hic, quia et venti et mare obœdiunt ei? ».
Ad Offertorium