Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd XIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Amos prophétæ 3, 1-8; 4, 11-12 FRA  L/F  CMT
Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, filii Israel, super omnem cognationem, quam eduxi de terra Ægypti, dicens: « Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terræ; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.
Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerint? Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit prædam? Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit? Numquid cadet avis super terram absque laqueo? Numquid laxatur laqueus de terra, antequam quid ceperit? Si clanget tuba in civitate, populus non expavescet? Si erit malum in civitate, nonne Dominus fecit? Nihil enim faciet Dominus Deus, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. Leo rugit, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?
Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram, et facti estis quasi torris raptus ab incendio; sed non redistis ad me », dicit Dominus. Quapropter hæc faciam tibi, Israel, et quia hæc faciam tibi, præparare in occursum Dei tui, Israel.
Psalmus responsorius 5, 5-6, 7, 8 FRA  L/F  CMT
R/ Dómine, deduc me in iustítia tua.
Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es;
neque habitabit iuxta te malignus,
neque permanebunt iniusti ante oculos tuos.
 
Odisti omnes, qui operantur iniquitatem,
perdes omnes, qui loquuntur mendacium;
virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
 
Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ
introibo in domum tuam;
adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
Allelúia
Spero in Dóminum, spero in verbum eius.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 8, 23-27 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Ascendente Iesu in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius.
Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat. Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: « Domine, salva nos, perimus! ».
Et dicit eis: « Quid timidi estis, modicæ fidei? ». Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.
Porro homines mirati sunt dicentes: « Qualis est hic, quia et venti et mare obœdiunt ei? ».
Ad Offertorium