Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd XIII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Génesis 27, 1-5.15-29 FRA • L/F • CMT
Senuit Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat. Vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei: « Fili mi ». Qui respondit: « Adsum ». Cui pater: « Vides, inquit, quod senuerim et ignorem diem mortis meæ; sume arma tua, pharetram et arcum, et egredere in agrum. Cumque venatu aliquid apprehenderis, fac mihi inde pulmentum, sicut velle me nosti, et affer, ut comedam; et benedicat tibi anima mea, antequam moriar ».
Rebecca autem audierat Isaac loquentem cum Esau filio suo. Esau ergo abiit in agrum, ut venationem caperet et offerret eam. Rebecca vero vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum pelliculasque hædorum circumdedit manibus et colli nuda protexit; dedit pulmentum optimum et panes, quos coxerat, in manus filii sui Iacob.
Qui ingressus ad patrem suum dixit: « Pater mi ». At ille respondit: « Audio. Quis es tu, fili mi? ». Dixitque Iacob ad patrem suum: « Ego sum Esau primogenitus tuus. Feci sicut præcepisti mihi; surge, sede et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua ». Rursum Isaac ad filium suum: « Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? ». Qui respondit: « Voluntas Domini Dei tui fuit, ut occurreret mihi ».
Dixitque Isaac ad Iacob: « Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem, utrum tu sis filius meus Esau an non ». Accessit ille ad patrem, et, palpato eo, dixit Isaac: « Vox quidem, vox Iacob est, sed manus, manus sunt Esau ». Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem maioris expresserant. Benedixit ergo illi. Ait: « Tu es filius meus Esau? ». Respondit: « Ego sum ».
At ille: « Affer, inquit, mihi, et comedam de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea ». Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, dixit ad eum Isaac pater eius: « Accede ad me et da mihi osculum, fili mi ». Accessit et osculatus est eum. Statimque, ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi ait:
« Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ et abundantiam frumenti et vini.
Et serviant tibi populi, et adorent te nationes; esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ.
Qui maledixerit tibi, sit maledictus; et, qui benedixerit tibi, sit benedictus! ».
Psalmus responsorius 135(134), 1-2, 3-4, 5-6 FRA • L/F • CMT
R/ Laudáte Dóminum, quia bonus est.
vel
R/ Allelúia.
Laudate nomen Domini,
laudate, servi Domini,
qui statis in domo Domini,
in atriis domus Dei nostri.
 
Laudate Dominum, quia bonus Dominus;
psallite nomini eius, quoniam suave.
Quoniam Iacob elegit sibi Dominus,
Israel in peculium sibi.
 
Quia ego cognovi quod magnus est Dominus,
et Deus noster præ omnibus diis.
Omnia, quæcumque voluit,
Dominus fecit in cælo et in terra,
in mari et in omnibus abyssis.
Allelúia
Oves meæ vocem meam áudiunt, dicit Dóminus, et ego cognósco eas, et sequúntur me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 9, 14-17 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Accedunt ad Iesum discipuli Ioannis dicentes: « Quare nos et pharisæi ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? ».
Et ait illis Iesus: « Numquid possunt convivæ nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt.
Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus; tollit enim supplementum eius a vestimento, et peior scissura fit. Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur ».
Ad Offertorium