Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd XIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Amos prophétæ 9, 11-15 FRA  L/F  CMT
Hæc dicit Dominus:
« In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit, et reædificabo rupturas eius; et ea, quæ corruerant, instaurabo et reædificabo illud sicut diebus antiquis, ut possideant reliquias Edom et omnes nationes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus, qui faciet hæc.
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvæ mittentem semen; et stillabunt montes mustum, et omnes colles liquefient. Et convertam captivitatem populi mei Israel; et ædificabunt civitates vastatas et inhabitabunt et plantabunt vineas et bibent vinum earum et facient hortos et comedent fructus eorum. Et plantabo eos super humum suam, et non evellentur ultra de terra sua, quam dedi eis », dicit Dominus Deus tuus.
Psalmus responsorius 85(84), 9, 11-12, 13-14 FRA  L/F  CMT
R/ Lóquitur pacem Dóminus ad plebem suam.
Audiam, quid loquatur Dominus Deus,
quoniam loquetur pacem ad plebem suam et sanctos suos
et ad eos, qui convertuntur corde.
 
Misericordia et veritas obviaverunt sibi,
iustitia et pax osculatæ sunt.
Veritas de terra orta est,
et iustitia de cælo prospexit.
 
Etenim Dominus dabit benignitatem,
et terra nostra dabit fructum suum.
Iustitia ante eum ambulabit
et ponet in via gressus suos.
Allelúia
Oves meæ vocem meam áudiunt, dicit Dóminus, et ego cognósco eas, et sequúntur me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 9, 14-17 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Accedunt ad Iesum discipuli Ioannis dicentes: « Quare nos et pharisæi ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? ».
Et ait illis Iesus: « Numquid possunt convivæ nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt.
Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus; tollit enim supplementum eius a vestimento, et peior scissura fit. Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur ».
Ad Offertorium