Dominica XIV
Tempus « per annum » - Anno B
Léctio libri Ezechiélis prophétæ 2, 2-5
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Ingressus est in me spiritus et statuit me supra pedes meos, et audivi loquentem ad me et dicentem:
« Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quæ recesserunt a me; ipsi et patres eorum prævaricati sunt in me usque ad diem hanc. Et filii dura facie et obstinato corde sunt, ad quos ego mitto te; et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus. Ipsi sive audiant, sive contemnant — quoniam domus exasperans est — sciant tamen quia propheta fuerit in medio eorum ».
Psalmus responsorius 123(122), 1-2a, 2bcd, 3-4
FRA •
L/F •
CMT
R/ Oculi nostri ad Dóminum, donec misereátur nostri.
Ad te levavi oculos meos,
qui habitas in cælis.
Ecce sicut oculi servorum ad manus dominorum suorum.
Sicut oculi ancillæ ad manus dominæ suæ,
ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum,
donec misereatur nostri.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri,
quia multum repleti sumus despectione;
quia multum repleta est anima nostra
derisione abundantium et despectione superborum.
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 12, 7-10
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Ne extollar, datus est mihi stimulus carni, angelus Satanæ, ut me colaphizet, ne extollar. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me; et dixit mihi: « Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur ».
Libentissime igitur potius gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus et in angustiis, pro Christo; cum enim infirmor, tunc potens sum.
Allelúia
Spíritus Dómini super me; evangelizáre paupéribus misit me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 6, 1-6
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Venit Iesus in patriam suam, et sequuntur illum discipuli sui. Et facto sabbato, cœpit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: « Unde huic hæc, et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus eius efficiuntur? Nonne iste est faber, filius Mariæ et frater Iacobi et Ioseph et Iudæ et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt? ». Et scandalizabantur in illo.
Et dicebat eis Iesus: « Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua ».
Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit; et mirabatur propter incredulitatem eorum.
Et circumibat castella in circuitu docens.