Feria III - Hebd XIV
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Génesis 32, 23-33
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Cumque nocte surrexisset Iacob, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc; sumptis ergo traductisque illis et omnibus, quæ ad se pertinebant, per torrentem, mansit solus.
Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit acetabulum femoris eius, et statim luxatum est acetabulum femoris Iacob, cum luctaretur cum illo. Dixitque: « Dimitte me, iam enim ascendit aurora ». Respondit: « Non dimittam te, nisi benedixeris mihi ». Ait ad eum: « Quod nomen est tibi? ». Respondit: « Iacob ». At ille: « Nequaquam, inquit, Iacob amplius appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam certasti cum Deo et cum hominibus et prævaluisti! ». Interrogavit eum Iacob: « Dic mihi, quo appellaris nomine? ». Respondit: « Cur quæris nomen meum? ». Et benedixit ei in eodem loco.
Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens: « Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea ». Ortusque est ei sol, cum transgrederetur Phanuel; ipse vero claudicabat propter femur. Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum, qui est in femore, usque in præsentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris Iacob.
Psalmus responsorius 17(16), 1, 2-3, 6-7, 8-15
FRA •
L/F •
CMT
R/ Ego in iustítia vidébo fáciem tuam, Dómine.
Exaudi, Domine, iustitiam meam,
intende deprecationem meam.
Auribus percipe orationem meam,
non in labiis dolosis.
De vultu tuo iudicium meum prodeat;
oculi tui videant æquitates.
Proba cor meum et visita nocte;
igne me examina, et non invenies in me iniquitatem.
Ego ad te clamavi, quoniam exaudis me, Deus;
inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea.
Mirifica misericordias tuas,
qui salvos facis ab insurgentibus, sperantes in dextera tua.
Custodi me ut pupillam oculi,
sub umbra alarum tuarum protege me
Ego autem in iustitia videbo faciem tuam;
satiabor, cum evigilavero, conspectu tuo.
Allelúia
Ego sum pastor bonus, dicit Dóminus, et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 9, 32-38
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Ecce obtulerunt Iesu hominem mutum, dæmonium habentem. Et eiecto dæmone, locutus est mutus. Et miratæ sunt turbæ dicentes: « Numquam apparuit sic in Israel! ».
Pharisæi autem dicebant: « In principe dæmoniorum eicit dæmones ».
Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et prædicans Evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem.
Tunc dicit discipulis suis: « Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam ».