Feria III - Hebd XIV
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Osée prophétæ 8, 4-7.11-13
FRA •
L/F •
CMT
Hæc dicit Dominus:
« Constituerunt reges in Israel, et non ex me; principes constituerunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. Proiectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari? Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in scintillas erit vitulus Samariæ. Quia ventum seminabunt et turbinem metent; cum culmus non sit in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam.
Cum multiplicaret Ephraim altaria pro peccato, factæ sunt ei aræ in peccatum. Scribebam ei multiplices leges meas; velut alienæ computatæ sunt. Hostias amant, immolant carnes et comedunt; sed Dominus non suscipiet eas. Nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum: ipsi in Ægyptum convertentur ».
Psalmus responsorius 115(113B), 3-4, 5-6, 7ab.8, 9-10
FRA •
L/F •
CMT
R/ Domus Israel sperávit in Dómino.
vel
R/ Allelúia.
Deus autem noster in cælo;
omnia, quæcumque voluit, fecit.
Simulacra gentium argentum et aurum,
opera manuum hominum.
Os habent et non loquentur,
oculos habent et non videbunt.
Aures habent et non audient,
nares habent et non odorabunt.
Manus habent et non palpabunt,
pedes habent et non ambulabunt.
Similes illis erunt, qui faciunt ea,
et omnes, qui confidunt in eis.
Domus Israel speravit in Domino:
adiutorium eorum et scutum eorum est.
Domus Aaron speravit in Domino:
adiutorium eorum et scutum eorum est.
Allelúia.
Ego sum pastor bonus, dicit Dóminus, et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 9, 32-38
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Ecce obtulerunt Iesu hominem mutum, dæmonium habentem. Et eiecto dæmone, locutus est mutus. Et miratæ sunt turbæ dicentes: « Numquam apparuit sic in Israel! ».
Pharisæi autem dicebant: « In principe dæmoniorum eicit dæmones ».
Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et prædicans Evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem.
Tunc dicit discipulis suis: « Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam ».